Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Olisipo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Olisipo
Res apud Vicidata repertae:
Olisipo: insigne
Civitas: Portugallia
Numerus incolarum: 545 245±0
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Olisipo[1][2] (-onis, f.; Lusitane Lisboa), sive Olyssipo[3][4] (Ulixi adsonans quia ab ipso conditam esse dicitur), est urbs circiter 547 733 incolarum (anno 2011), maxima Lusitaniae et caput civitatis, ad ripam Tagi iacens.

Prope situntur plures urbes: Sacabis, Odivelae, Selenopolis, Cascales, Amatoria, Gualva-Kassema, Queluz.

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in mediam urbem.
"Olisipo, sive ut pervetustae lapidum inscriptiones habent, Ulyssipo, vulgo Lisbona, florentissima Portugalliae emporium."

Verisimile est iam Phoenices portu oppidi usos esse. Anno autem 205 a.C.n., Olisipo a Romanis expugnata est. Anno 48 a.C.n., a Gaio Iulio Caesare colonia Felicitas Iulia condita est, urbs magna in Lusitania. A scriptoribus Latinis, Olisipo saepe laudata est.[5]

Anno 409, Vandali urbem expugnaverunt; eis Suebi successerunt, qui ad annum 585 manserunt. Eo anno, Visigothi urbem expugnaverunt.

Die 6 Augusti 711, Mauri urbem occupaverunt, qui anno 1147 ab Alphonso I Henrico rege Lusitaniae expulsi sunt. Hic Olisiponem caput Lusitaniae fecit.

Anno 1497, Valascus de Gama ab urbe ad Indiam expugnandam profectus est. Annis 1580 ad 1640, cum Lusitania pars Hispaniae esset, urbs non iam erat caput regni.

Die 1 Novembris 1755, potentissimus terrae motus urbem diruit.

Bellis Napoleonicis expugnata et rapta est.

Anno 1910, Emmanuele II rege deposito, Olisipo caput rei publicae Lusitaniae facta est.

Universitates studiorum[recensere | fontem recensere]

Universitates studiorum tres sunt Olisiponi: Universitas Olisiponensis ad lucem, Universitas Nova Olisiponensis, Universitas Technica Olisiponensis.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Olisipo sedes patriarchalis Ecclesiae Catholicae Romanae et Archidioecesis nomine Patriarchatus Lisbonensis (sive Patriarchatus Ulixbonensis} est; praesens patriarcha Manuel Iosephus Macarius do Nascimento Clemente est.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine vide disputationem.
  2. Vb. adiect. "Olisiponensis", cf. nomina biologica e.g. Iberochondrostoma olisiponensis
  3. Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton (Londinii: William Ball, 1838), p. 803.
  4. Cf. "Patriarchatus Lisbonensis (Ulixbonensis)" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Vide, exempli gratia, Varro, De re rustica 2.1.19.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana