Athenae

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
Coordinata: 38°0′N 23°43′E / 38°N 23.717°E / 38; 23.717
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Athenae (discretiva)

Wikidata Athenae
Res apud Vicidata repertae:
Athenae: insigne
Athenae: insigne
Civitas: Graecia
Locus: 37°59′3″N 23°43′41″E
Numerus incolarum: 643 452
Zona horaria: UTC+2, UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Αθήνα

Gestio

Praefectus: Kostas Bakoyannis
Procuratio superior: Athenae demus, Achaea

Geographia

Superficies: 39 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Nea Filadelfeia, Zografou

Athenae (-arum, pl., f., Graece Ἀθῆναι, Neograece Αθήνα) et numero incolarum et area sunt maxima Graeciae urbs. Ipse demus, Athenarum media in conglomeratione Atheniensi-Piraea situs, incolas fere 660 000 (anno 2011, sed 796 442 anno 2004![1]) numerans parva est, toti autem regioni metropolitanae, quae unitates regionales Athenas Medias, Athenas Septentrionales, Athenas Meridianas, Athenas Occidentales, et quaedam suburbia vicina comprehendit, fere sunt 4 000 000 incolarum.[2]

Academia Athenarum

Athenae media in regione Attica iacent, iuxta orientalem paeninsulae Graecae oram, a portu Piraeo 8 km distantes. Mons Acropolis abruptus, ubi a millennio tertio a.C.n. homines continenter habitavisse censentur, usque hodie praeclarissimis antiquitatis monumentis ornatus, in media urbe stat. Anno 1987 ab UNESCO mundi hereditas declaratus est, tribus annis post (1990) etiam monasterium Daphnium, quod prope Athenas situm est.

Athenis Museum Archaeologicum Nationale situm est, quod antiquitatum Graecarum maximo in orbe terrarum thesauro locum praebet, necnon Museum Acropoleos nuper aedificatum.

Athenae caput sunt regionis Atticae omnisque civitatis Graecae. Anno 1896, prima Olympia temporis recentioris Athenis facti sunt, secundum anno 2004 Olympiis hospitio fuit.

Athenae nonnumquam cunabula democratiae appellantur, quod Athenienses saeculo sexto a.C.n. exeunte democratiam instituerunt, interdum et "fons culturae Occidentalis," cum artes in Graecia ortae primum ad Romanos, deinde in culturam Europaeam emanabant.

Planities Atticae, in qua urbs ipsa iacet, a montibus Aegaleo (ad occidentem), Parnide (ad boream), Pentelico, et Hymetto (ad orientem) cincta. Aeroportus novus iuxta marginem dextram videtur, insulae Salamis ad laevam partem et Aegina ad pedem imaginis.

A portu Piraeo naves in permultas regiones et insulas Graeciae crebriter vehuntur. A novo aëroportu Athenarum, ad honorem Eleutherii Benizeli nuncupato, aëroplana ad totam fere orbem terrarum properant. Graecia ferrivias perpaucas, vias stratas hodie plures habet. Ferrivia metropolitana Attica, partim subterranea, hic anno 2000 coepta est, partim ad celebrantes ludos Olympicos 2004 recipiendos aucta est, una cum novis viis stratis, quae urbem penetrant et suburbiis circumferuntur.

Inter urbes divitissimas Athenae hodie sexagesima et septima enumerantur,[3] inter sumptuosissimas vigesima et quinta.[4] Regio metropolitana inter densissime habitatas orbis terrarum octogesima et secunda ordinatur.[5]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Athena, dea protectrix Athenarum.

Nomen urbanum, origine incognitum, appellationi Athenae deae religionis Graecae antiquae aliquo modo adnectitur; Athenienses antiqui hanc deam patronam urbis recognoverunt.

In Lingua Graeca antiqua Athenarum nomen erat Ἀθῆναι forma plurali. Tamen in varietatibus linquae antiquioribus, ut puta in libris Homericis, nomen in numero singulari invenitur (Ἀθήνη)[6], solum postea forma pluralis orta est, similiter ac in urbibus Θῆβαι (Thebae) et Μυκῆναι (Mycenae). Radix verbi verisimiliter non est Graecae aut Indoeuropaeae originis, sed, ut putatur, reliquum substrati prae-Graeci Atticae,[7] sicut et nomen deae Athenae (Attice Ἀθηνᾶ, Ionice Ἀθήνη et Dorice Ἀθάνα), quae semper cum urbe Athenarum coniuncta erat. Medio Aevo nomen urbis denuo in numerum singularem Ἀθήνα mutatum est. Tamen nomen publicum, lingua scripta statum antiquiorem retinente, usque ad annum 1970 Ἀθῆναι permanebat, quo anno Catharevusa relicta est, ex tunc nominis forma Ἀθήνα est publicum.

Saeculo undevicesimo aliae etymologiae prolabantur: Christianus Lobeck radicem verbi ἄθος vel ἄνθος ('flos') esse arbitratus est, inde Athenae urbs florens valeret. Ludovicus Döderlein thema verbi θάω, thema θη– ('sugere') proposuit, quo fertile Athenarum solum denotaretur.[8]

Est etiam fabula inter Athenienses decantata et in occidentali Parthenonis fastigio demonstrata, quae explicat quomodo Athenae nomen obtinuerit. Cum et Athena et Poseidon de Athenarum tutela certarent, inter deos convenisse, ut eius esset urbs, qui donum melius hominibus dedisset. Tunc Poseidonem solo tridente percutiendo produxisse fontem (vel, secundum alios, equos ex spuma maris creatos), Athenam autem oleam. Athenienses Cecrope regnante oleam acceperunt urbemque ab Athena nominaverunt.

Urbs Graece saepe τὸ κλεινὸν ἄστυ appellatur, quod in nostrum sermonem urbs gloriosa vertitur, aut simpliciter η πρωτεύουσα, 'caput'.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs in media planitie seu valle Attica iacet, a montibus Aegaleo, Pentelico et Hymetto cincta; partem borealem huius vallis a monte Parnide clauditur. Montes tres, multo minores sed abrupti et saxosi, in ipsa urbe surgunt, scilicet Areopagus, Lycabettus, Acropolis; huius ad pedem partes antiquissimae Athenarum reperiuntur, Placa, Anaphiotica, et Monasteracium.

Conlocatio regionis Atticae et antea nomarchiae Athenarum in Graecia
Partitiones demi Athenarum

Saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte exstructi, vici magni urbem veterem circumeunt. Vicus Πανεπιστήμιου (sc. universitatis), a foro Σύνταγμα (sc. constitutionis) incipiens, aedificia Academiae, Universitatis et Bibliothecae Nationalis praetervehit et ad forum Unitatis seu Ομόνοια (sc. "concordia") fert. A quo ad meridiem versus vicus Αθήνας (Athenae) regio Mercatus Novi penetrat plateamque Μοναστηράκι (Monasteracii) attingit iuxta ruinas fori antiqui (Ἀγορά). A foro Ομόνοια boream versus vicus Τρίτης Σεπτέμβριου (sc. "tertii Septembris") ad oppidum suburbanum Acharnas fert. A foro Σύνταγμα ad orientem tendens vicus Βασιλίσσης Σοφίας (sc. "reginae Sophiae") palatium regium, Museum Mpenaceum regionesque urbanas Colonacium et Ampelocepi (sc. "vinearum") praetercurrit; cuius continuatio vicus Κηφισίας (Cephisiae) ad oppidum suburbanum opulentem Cephisiam tendit. Vici Πειραίως (Piraeus), a foro Ομόνοια incipiens, et Συγγρού (Syngros) a foro Σύνταγμα incipiens, ambo ventum eurum versus ferunt, ubi, iuxta Saronici sini oram, reperitur portus Piraeus. Meridiem versus, a media urbe fere 12 km distans, iacet Vetus Phalerum, alter Athenarum antiquarum portus.

Via nova, nomine "Αττική Όδός" distincta, regioni urbana circumfertur. Via nationalis 8A, e partibus occidentalibus Athenarum incipiens, per Eleusinem, Megara, Corinthum, Sicyonem ad Patras tendit; via nationalis 1, a vico Κηφισίας originem habens, ad Thebas, Lamiam, Larissam et Thessalonicam fert.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima urbis Athenarum ante saeculum vicesimum, quo urbs in megalopolim crevit paeneque totam planitiem Atticam contexit, inter optima mundi terrarum positum est. Attica est paeninsula ab occidente, septentrionibus et oriente montibus circumdata, ut fere nulli nisi venti australes flent. Inde fit, ut clima Athenis siccius etiam et calidius sit quam in aliis Graeciae regionibus.

Aestate temperatura per tres vel quattuor dies 40 °C in umbra transcendere potest. Nocte urbs, cum hodie sit incolis confertissima campis herbosis arboribusque carentibus, vix refrigeratur. Aestate temperatura media nocte circa 25 °C esse solet, non raro etiam circa 30 °C. Mane demum thermometrum per breve tempus sub 25 °C cadit. Hieme contra saepius aer frigidus ex septentrionibus invadit, ut interdum etiam nix urbem operit. Autumni dies autem calidiores sunt: Cum in aliis urbibus Europae meridianae iam hiems sentiatur, Athenis mense Novembri interdiu saepe 20–25 °C metiuntur. Ver serius incipit, menses Martius Aprilisque subfrigidi sunt. Temperaturae mediae a mense Decembri usque ad Februarium inter 9.6 °C et 11.4 °C iacent, raris diebus temperatura usque ad −5 °C cadit. A mense Maio usque ad Septembrem temperaturae mediae inter 20,5 °C et 29 °C oscillant.

Athenis singulis annis plus quam 2800 horae solis et non minus quam 348 dies solis numerantur. Quibusdam diebus etiam pulvis arenaque ex Sahara allata vias Athenarum operiunt. Praecipitatio annua 402 mm, quae est admodum parva, maxima ex parte inter mensem Octobrem exeuntem usque ad Februarium incipientem cadit. Mensibus Iunio atque Septembri vix pluit.


Mediae absolutae / Mensis Media Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec
Mediae Maximae 22 13 13 16 20 25 30 32 32 29 23 18 14
Mediae minimae 12 6 6 7 10 14 19 21 21 18 14 10 8
Praecipitatio in millimetris Anno: 381 46 48 43 28 18 10 5 5 13 48 51 66
Fons: Weather2travel.com

Inquinatio aëris[recensere | fontem recensere]

Metropolis Athenarum in imagine reducta Saronicus sinus videtur

Quod saeculo vicesimo in Attica paeninsula numerus fabricarum aedificiorumque (cum foco domestico) necnon vectura individualis maxime creverat, ab annis 1950 aër magis magisque imprimis fumo et sulphuris dioxido inquinatur. Identidem aestate, qua stabilia tempora anticyclonica esse solent et strata thermica invertuntur, "Smog" (Graece το νέφος, "nubes") exstitit. Etsi iam annis 1970 varia remedia inquinationi minuendae adhibebantur, propter autocineta multiplicata et res oeconomicas emendatas annis 1970 et 1980 inquinatio aucta est. Anno 1987, postquam "Smog" plurimi homines mortui sunt et a nuntiis de monumentis antiquis inquinatione aëris laesis relatum est,[9] magistratus rationes severas inierunt (inter alia vectura individuali interdiu vetando)[10] et vecturam publicam exaedificare coeperunt. Quamquam ex annis 1990 hae rationes se magis magisque efficaces praebebant, tamen diebus maxime calidis inquinatio aëris adhuc urbem vexat. Ministerium circumiectale Graecum in pagina eius interretiali condiciones cotidianas pervulgat.[11]

Lumen Atticum[recensere | fontem recensere]

Parthenon crepusculo

Lumen Atticum condiciones luminis, sicut Athenis et in Attica esse solent, appellantur, quae a temporibus antiquis laudantur. Publius Aelius Aristides scripsit latam luminis coronam super urbe videri.[12]

Historia[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Athenarum.

Origo urbis[recensere | fontem recensere]

Historia urbis Athenarum a Neolithico - abhinc fere 7500 annorum - repetit. Circa annum 1300 a.C.n. in Acropoli palatium Mycenaeum aedificatum est. Urbs veterrima in summo colle saxoso sita erat, qui a sola parte occidentali adiri potuit et postea ut Acropolis Athenarum medius urbis locus factus est. Area iam mature exaequata firmis muris circumdata est, qui novem portis alia post aliam ordinatis (Enneapylai) muniti sunt. Hoc opus a Pelasgis, qui eius auctores habebantur, "Pelargicon" vocatum est. Intra arcem reges huius Atticae partis habitabant.

Mythologia Graeca quendam Cecropem primum Athenarum regem fuisse tradit, qua re urbs antiquitus Cecropia (Κεκροπία) vocata esset.

Theseus, notissimus Athenarum rex fabulosus, regiones Atticas in unam civitatem (polis) redigisse dicitur. Athenae quidem dehinc quoad aream maxima Graeciae polis - Sparta excepta - fuit.

Urbs antiqua[recensere | fontem recensere]

Reliquiae fori ("agora") Romani
Si plus cognoscere vis, vide etiam Athenae Classicae.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Commutatio Clistheniana.

Summum fastigium in rebus politicis culturalibusque urbs tempore classico, quod dicitur, adepta est: Saeculo sexto a.C.n. exeunte democratia sensu strictiori instituta est: Licuit enim civibus omnibus adultis masculinis in comitiis vocem proferre (aliter ac in democratiis hodiernis autem servis, mulieribus, hominibus ex aliis civitatibus oriundis voci omnino carentibus). Saeculo quinto a.C.n. urbs omnium civitatum Graecarum potentissima fuit; foedus Delium condidit, quo instrumento omnes fere insulas Maris Aegaei direxit.

Praeclara reddita est artibus florentibus: Tum tragoediae Aeschyli, Sophoclis, Euripidis et comoediae Aristophanis Menandrique conscriptae sunt, philosophi Socrates, Plato et Aristoteles ibi disputaverunt, historici Thucydides et Xenophon opera sua confecerunt. A quo tempore usque ad "antiquitatem posteriorem" (saeculum fere quintum p.C.n.) Athenas sophistae, philosophi, grammatici inlustraverunt, iuvenesque Imperii Romani sicut ad universitatem congregaverunt.

Urbs, postquam anno 86 a.C.n. in dicionem Romanorum venit, amplius crescebat, aedificiis magnificis ornabatur, litterarum ac humanitas locus medius permanebat. Inter Romanos, qui urbem excoluerunt, praecipue Herodes Atticus eminet. Ob hanc rationem urbes recentiores nonnullae, quae in aliis civitatibus eruditionem iuvenibus praebent, cognomen Athenarum nactae sunt.[13]

Discrimine tertii saeculi Athenae anno 267 a gente Germanica Herulorum expugnatae devastataeque sunt; tamen urbs se refecit et etiam Antiquitate posteriore, cum fuit urbs provincialis imperii Romani Orientalis, illustris permansit. Quod mutatum est post ultimam scholam philosophicam anno 529 iussu imperatoris Iustiniani I clausam. Impetu Slavorum saeculo sexto exeunte deleta fontes de urbe per saecula silent.

Urbs mediaevalis et Ottomanica[recensere | fontem recensere]

Tabula Athenarum ante annum 1800 facta. Athenae parva quidem urbs, sed certe non vicus fuerunt.

Medio Aevo Athenae fuerunt parvum Imperii Byzantini oppidum nono saeculo demum sedes episcopalis factum, cuius ecclesia cathedralis fuit Parthenon. Postquam Constantinopolis anno 1204 ab equitibus "Francicis" quarta expeditione sacra capta est, Athenae caput Ducatus Athenarum factae et primo ab Otto de la Roche, viro nobili ex Burgundia oriundo, postea a familia sua imperio rectae sunt, anno 1311 Societas Catalanorum dominium obtinuit, postea varii domini (Florentini, Veneti, Turcae, Byzantini), qui unus post alium successerunt, donec anno 1458 Constantinopoli a Mahometo II expugnata Imperio Ottomanico adiunctae sunt. Parthenon meschita factus est, Erechtheum Harem. Urbs magis magisque pondere minuebatur. Pluries inter saecula decimum septimum et undevicesimum devastata in locum provincialem delapsa est, ut anno 1834, quo caput regni Graeci noviter conditi factum est, non plus quam 4000 incolarum habuit.

Urbs inter 1834 et 1940[recensere | fontem recensere]

Pristinum palatium in Area Syntagmatis, ab anno 1932 sedes parlamenti
Athenae circa annum 1868

Libertate ab Ottomanidis nacta incrementum celerrimum coepit, ut Athenae inter 150 annos a 4000 incolarum ad 4 milliones increscerent . Annis, postquam caput Graeciae factae sunt, constructa sunt universitas, palatium regium, academia, parlamentum. Athenis mediis circa areas Syntagmatis et Omoniae usque ad hunc diem forma urbis Othone rege excogitata aedificiaque neoclassica tum erecta inveniuntur. Variis hortis civibus patentibus ac novellis plantationibus inter annos 1908 - 1918 in Acropoli, Colle Philopappi et Lycabetto plantatis humanius incrementum urbanum sperari licuit. Anno 1920 regioni hodiernarum Athenarum magnarum erant 453 000 incolarum. Post Bellum Graeco-Turcicum (1919-1922) autem vici sine ordine exstructi sunt - inter quos numerosi pauperrimi -, quibus multis Graecorum ex Asia Minore depulsorum novae sedes pararentur.

Eventus maximi momenti huius temporis erant ludi Olympici, qui anno 1986 primum Novo Aevo Athenis celebrati sunt.

Urbs ab anno 1941[recensere | fontem recensere]

Bello mundano secundo Athenis Germanis fortiter resistebatur et saepe quidem factis, quae hominum oculos ad se converterunt: Iam paucis diebus post, quam Athenae die 26 Aprilis anno 1941 a copiis Germanis occupatae sunt, Manoles Glezus vexillum Nazisticum cruce gammata ornatum ab Acropoli deripuit. Fames populationibus allata incolas urbium maxime vexavit: Hiemibus 1941/1942 et 1942/1943 plus quam centena milia hominum Athenis mortui sunt.

Bellum Civile Graecum annis 1944–1949 etiam urbem capitalem quassavit. Die 3 Decembris anno 1944, dum multitudo sectatorum EAM factionis (Εθνικό Απελευθερωτικό Μέτωπο, "Gentilica liberationis acies") in Area Syntagmatis incedit, 15 eorum a vigilibus publicis deiecti sunt. Copiae ELAS (exercitus ab EAM creati) stationes vigilum aggressae sunt et cum copiis Britannicis conflixerunt.

Ab anno 1952 facies urbis valde mutata est: Magnae viae constructae sunt; maxima hominum multitudo spe vitae melioris adducti ab agris in urbem se infunderunt, pro quibus non res publica, cuius subsidia post terrae motum anni 1950 imprimis in insulis Aegaei maris et in vicis bello civili devastatis desiderabantur, sed aedificatores privati habitationes exstruxerunt. Qui plerumque rationem vicis officii (Graece αντιπαροχή) secuti sunt: Aedificatores fundos redemerunt, pristini possessores autem non pecunia, sed constituo habitationum numero compensati sunt. Legibus saepissime neglectis aedificia nimis alta, spatia et cavaedia nimis angusta aedificata sunt. Ita factum est, ut viridia paene desint, aer saepe pestilens, viae autocinetis obturatae sint.

Annis ab 1961 ad 1967 in urbis viis infensae inter factiones contrarias controversiae videbantur, quae non raro exitum violentum habuerunt. Die 21 Aprilis 1967 duces exercitus repugnantibus oppressis rerum potiti sunt. Ducum regimine dilapso die 24 Iulii 1974 Constantinus Caramanles praeses ministrorum nominatus est, quo modo democratia restituta est.

Annis post 1980 etiam multi peregrini Athenis sedes collocaverunt, quorum maxima pars sunt Albani, praeterea Russi, Poloni, homines ex Philippinis, Bangladesha et Nigeria oriundi. In via Sophoclis/Platea Theatri parva „Chinatown“ (urbs Sinarum) orta est. Contra multi homines, et Graeci et peregrini, urbem propter miseriam discrimine oeconomica anno 2008 exortam interim reliquerunt.

Anno 1985 Athenae prima urbium Europae titulo "caput culturale Europaeum" honoratae sunt.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Attica (regio Graeciae) et Athenae (demus).

Athenae anno 1834 caput Graeciae factae sunt Naupliae succedens, quae ab anno 1829 caput ad tempus fuerat. Praeterea Athenarum demus est caput regionis Atticae. Athenae sive Athenarum demum sive omnes in Atticae planitie diffusas urbis Athenarum vicos significare potest.

Athenae saeculi duodecimi fere vicos ab Acropoli in meridiem et in septentriones versos comprehendebant, saeculo undevicesimo amplificatio occidentalis media urbs facta est. Etsi incolae paeninsulae Atticae se Athenienses esse ducunt, demus Athenarum regionem amplectitur, ubi minus quam 1 000 000 incolarum vivunt.

Attica regio[recensere | fontem recensere]

Athenae in regione Attica sitae sunt, quae est condensissima incolis regio Graeciae fere 4 000 000 milia hominum comprehendens[14]. Attica regio in octo unitates regionales divisa est, quarum quattuor sequentes urbem Athenarum „ampliorem“ formant:[15]:

Usque ad annum 2010 hae quattuor unitates regionales nomarchiam Atthenarum effecerunt, quae erat praefecturarum Graeciae densissime habitata (2 805 262 incolas in area 361 km2 complectens)[16]

Demus Atheniensium[recensere | fontem recensere]

Vicus Πανεπιστημίου (sc. universitatis); ad partem laevam Academia et principalis universitatis aula videntur

Demus Atheniensium demorum Graeciae densissime habitatus est 655 780 incolas (anno 2011) complectens[17] in area 39 km2.

Administratio demi Athenarum a demarcho seu magistro urbis dirigitur. Hoc officium primus implevit anno 1836 Anargyrus Petraces. Annis 2006-2010 Nicetas Caclamanes, vir rerum politicarum peritus factionis Novae Democratiae, demarchus Athenarum fuit, a die 29 Decembris 2010 Georgius Camines (Γεώργιος Καμίνης), qui canditatus liber (i.e. nulli factioni adhaerens) in electione praevaluit, hoc munere fungitur.

Demus urbis Athenarum in septem partitiones seu δημοτικά διαμερίσματα divisus est, quarum formam in tabula vides:

  1. Mediae Athenae, regio commercialis, Ομόνοια, Πλάκα, Στάδιο
  2. Regiones meridionales a Novo Mundo ("Νέος Κόσμος") auspicantes
  3. Regiones ad eurum spectantes (Αστεροσκοπείο, Πετράλωνα et Θησείο)
  4. Regiones occidentales (Κολωνός, Ακαδημία Πλάτωνος et Σεπόλια)
  5. Regiones boreales superiores
  6. Regiones boreales inferiores (Πατήσια et Κυψέλη)
  7. Regiones orientales (Αμπελόκηποι, Ερυθρός Σταυρός, Πολύγωνο aliaeque).

Septem partitiones administrationis causa formatae sunt, Athenienses autem urbem in vicos translaticios, quos γειτονιές ("vicinias") vocant, dividunt, quorum quisque historia ac proprietatibus differt. Athenae ampliores e demo Athenarum et 34 aliis demis consistit, qui in supradictas quattuor unitates regionales distributi sunt.

Athenae ampliores unal cum Regionali Piraei Unitate aream Athenarum urbanisticam efficiunt, ad hoc largior area metropolitana a quosdam remotiores vicos urbesque Athenas circumdantes comprehendit.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Acropolis Athenarum
Museum Archaeologicum est museum urbis maxime frequentatum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Athens Facts (2011 [last update]). "Athens Facts & Figures". "796 442."
  2. Eurostat pro LUZ Athenarum 2003–2006, index tgs00080
  3. Vide en:List of cities by GDP.
  4. "City Mayors: Cost of living - The world's most expensive cities". City Mayors. 2008 .
  5. Vide en:List of urban areas by population.
  6. Exempli gratia in Od.7.80
  7. https://web.archive.org/web/20080612194629/http://www.elia.org.gr/default.fds?langid=2&pagecode=16.02.01.
  8. Great Greek Encyclopedia, vol. II, p. 30 (Athenis: 1927).
  9. Viele Tote ("multi mortui"). In: Der Spiegel. No. 53, 1987 (in interrete)
  10. Gefangene der Wolke ("in nube captum"). In: Der Spiegel. No. 23, 1982 (in interrete).
  11. Situs ministerii circumiectalis Graeci
  12. Renata von Scheliha: Vom Wettkampf der Dichter: Der musische Agon bei den Griechen. Castrum Peregrini Presse, Amstelodami 1987, p. 105.
  13. Vide Urbes quae nomen Athenarum nactae sunt
  14. Indicia EUROSTAT 2003-2006
  15. Lex Callicratis
  16. Fons: Ellenike Democratia, Hypurgio Esotericon, Apocendrosis cai Electronices Diacyberneses: "Programma Callicratis,", Athenis 2010
  17. Census anni 2011 secundum ELSTAT

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chtouris, Sotiris, Elisabeth Heidenreich, et Detlev Ipsen. 1993. Von der Wildnis zum urbanen Raum. Zur Logik der peripheren Verstädterung am Beispiel Athen. Francofurti ad Moenum.
  • Michalopoulos, Dimitris, et Dimitris Pavlopoulos. 1990. Views of Athens before and after 1821. Athenis: Museum Urbis Athenarum.
  • Michalopoulos, Dimitris, et Sarantis Karavousis. 1996. Perpetual Athens. Athenis: Europa. ISBN 960-253-047-2.
  • O'Sullivan, Feargus. 2014. "Athens city guide: where to stay, eat, drink and more." The Guardian, 14 Septembris 2014.
  • Papageorgiou-Venetas, A. 1994. Hauptstadt Athen: Ein Stadtgedanke des Klassizismus. Monaci.
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Athenas spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 37°59′3″N 23°43′41″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana