Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Caspium mare

E Vicipaedia
(Redirectum de Mare Caspium)
Jump to navigation Jump to search
Despectus e satellite caelesti in Caspium mare
Stephanus (Stenka) Razin in Caspio mari navigans (pictura a Basilio Surikov facta)

Caspium mare,[1] interdum apud antiquos etiam Hyrcanium mare,[2] (Atropatenice Xəzər dənizi ; Persice دریای خزر Daryaye Caspian vel دریای مازندران Daryâ-ye Mazandaran ; Russice Каспийское море ; Cazachice Каспий теңізі ; Turcomannice Hazar deňizi) secundum aream est maximum orbis terrarum corpus aquae mediterraneum, varie maximus orbis terrarum lacus aut mare verum in genera descriptum.[3][4] Area superficiei est 371 000 km2 (Garabogazköl Aylagy excluso) et volumen aquae 78 200 km3 est.[5] Garabogazköl, Kultuk Mortuus aliique sinus maris Caspii sunt. Id est stagnum endorheicum (cui effluvia non sunt) et ad regionem inter septentrionem et occidentem iacentem a Russia, ad occidentem ab Atropatene, ad meridiem ab Irania, ad regionem inter meridiem et orientem a Turcmenia, et ad regionem inter meridiem et orientem iacentem a Cazachia finitur.

Flumina Rha, Rhymnus, Terekius, Emba, Kuma, Cyrus aliaque in mare Caspium influunt.

Astrachanum, Derbentum et Machaczkala in Russia, Bacua in Atropatene, Aktau in Kazachstania et Dauaba in Turcomannia portus maris Caspii sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plin. Nat. 6.39 et multifariam; Curt. Alex. 7.3.21 et alibi.
  2. Plin. Nat. 6.35 et alibi.
  3. "Caspian Sea » General background". CaspianEnvironment.org 
  4. "ESA: Observing the Earth - Earth from Space: The southern Caspian Sea". ESA.int 
  5. Lake Profile: Caspian Sea. LakeNet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caspium mare spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 42°0′0″N 51°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!