Roman numeral 10000 CC DD.svg

Zagrabia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zagrabia
Res apud Vicidata repertae:
Zagrabia: insigne
Civitas: Croatia
Numerus incolarum: 790 017
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Zagreb

Gubernium

Praefectus: Milan Bandić

Geographia

Superficies: 641±1 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Zagrabia: situs

Zagrabia[1][2][3] (-ae, f.) (alia nomina: Agranum,[1] Andautonia Classica,[4] Sabbaria,[1] Zagravia,[1] Zagrabria,[1] Zagabria[1]) (Croatice: Zagreb) est maxima urbs, caput Croatiae et Zagrebiensis regionis, in Pannonia regione historica. Incolunt urbem 784 900 ab anno 2007, (1.2 millio in area metropolitana). Incolae Zagrabiae Zagrabienses[1], Zagabrienses[1] et Zagabrenses[1] appellantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Excavationibus praehistoricis finitis et rebus Neolithicis repertis historia magna vera anno 1094 incohatur, quando rex Hungarorum Ladislaus episcopatum fundavit e quo civitas episcopalis (Kaptol) exiit. Romani anno 33 a.Chr.n. castrum aedificaverant multos annos ante nomine Andautonii, quod autem ad marginem orientalem apud Šćitarjevo situm minoris momenti mansit. Ad collem adversus civitatem episcopalem, qui Grič nominatur, civitas burgensis est nata nomine Gradec (hodie autem Gornji Grad, urbs superior, nuncupatur). Rex Hungariae Bela IV Turcas fugiens anno 1242 sese eo contulit, qui gratias incolis acturus privilegia urbana concessit. Paulo post circa Gradec murum crassum duxerunt, cum Kaptol usque saeculum XVI turriculam unam (Popov Toranj, anni 1247) haberet. Turcis minantibus ibi quoque moenia ducta sunt.

Saeculis sequentibus ambo urbis tribus identidem querelis conflixerunt, quarum acerrimae annis inter 1527 et 1527 saeviebant. Saeculo XVII amicitia inter tribus istos contracta est, quando nundinas communes in hodierna Platea Reipublicae (Trg Republike) habuerunt et prima vice nomen communem Zagrabiae proclamarunt. Zagrabia caput regnorum Croatiae et Slavoniae facta est, ubi inde ab anno 1776 sedes consilii regalis fuit. Unio administratoria tamen haud ante annum 1850 pro tribubus Gradec et Kaptol necnon pro tribubus inferioribus (Donji Grad) perfecta est. Usque Secundum bellum mundanum urbs in orientem occidentemque crescebat, post annum 1945 insuper in meridiem (Novi Zagreb). Militibus mundanis saevientibus Zagrabia incolumnis restabat, cum saeculo XVII incolae multa atrocia sustulissent. Inde fit ut aedificia plurima media in urbe generis Baroci et temporis Austriaci sint.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis[recensere | fontem recensere]

Fanum genere Romanico erectum saeculo XII incendio demolitum est, ut altera ecclesia cathedralis usque saeculum XV erigeretur. Terrae motus anni 1888 damna multa affecit; delubrum usque annum 1892 refecerunt genere Neogothico cum turribus 105 metrorum - salva sacristia cum opere tectorio (saeculi XIII) et triptycho de Christi passione antiquo. Aedem Croatiae totius ecclesiam maximam esse constat. Intus naves tres subsellia bella anni 1520 protegunt, pupitrum marmoreum (saeculi XVII exeuntis), altaria generis Baroci, effigiem Deiparae (saeculi XVII ineuntis), sepulcrum archiepiscopi Bakač-Erdödy (saeculi XVI ineuntis). Visu dignum est procul dubio thesaurus ecclesiae cum diptycho saeculi XI, cum paenula coronaria regis Ladislai (saeculi XI; opera acu picta saeculi XIV sunt), cum ferulis, cum casulis, cum codicibus variis.

Attinet ad ecclesiam insuper fortificatio saeculi XVI, cuius partem orientalem saeculo XVI abdiderunt. Videntur ibi turriculae generis Renati atque palatium episcopale ad moenia meridiana anno 1730 erectum (in quo imago artificis Tolmezzo de sancto quodam crucifixo et episcoporum multorum effigies). Insuper admiranda est Capella Sancti Stephani cum operibus tectoriis saecli XIV exeuntis et crucifixo Gothico.

Ecclesia Sancti Marci[recensere | fontem recensere]

Ad aream Radićev Trg invenitur fanum Sancti Marci quod pluries refecerunt. Annis inter 1660 et 1725 turrim Barocam confecerunt, in more Neogothico tegmentum insignibus Croaticis ornaverunt. Annis inter 1936 et 1938 domni Meštrović et Kliaković interna saltem in modum anteriorem mutaverunt. Animadvertantur quoque porta meridiana statuis pluribus ornata saeculi XIV, opera tectoria saeculi XVI ad columnas nonnullas restantia et thesaurus ecclesiasticus pretiosus cum artificiis aureis.

Ecclesia Sanctae Catharinae[recensere | fontem recensere]

Fanum ad Plateam Catharinae (Katarinski trg) situm in oppidi superioris meridie omnino genere Baroco factum est annis inter 1620 et 1632 Iesuitis promoventibus. Quorum monasterium maximum haud procul invenitur ad Plateam Iesuitarum (Jezuitski trg). Interna habent opera albaria et effigies a domno Quadrio confecta, concamerationem autem domnus Quaglio fecit. Neque negligenda sunt ibi altaria marmorea domni Robba, altaria sculpta lignea, epitaphia varia.

Fortificatio oppidi superioris[recensere | fontem recensere]

Moenium inde ab anno 1250 ductorum turres duae et porta una solummodo manserunt. Ab turri Lotršćak quotidie tormentico bellico ad meridiem sonatur; proximus est currus funalis partem urbanum inferiorem cum parte superiore unificans. Turris autem occidentalis (ulica Demetrova) ad Palatium Jelačić spectat. Porta lapidea quae dicitur (Kamenita Vrata) cum oratorio Deiparae introitus antiquissimus est. Hinc conducit via ad Ecclesiam Sancti Marci ad quam pharmacopolium urbanum est. Cuius mentio prima anno 1355 fuit. Turris sacerdotum septentrionalis (Popov Toranj, in Via abbatiali/Opatička ulica) erecta erat anno 1247 directo ad limitem inter his duobus tribubus inimicis, quod saepius rixas provocavit.

Musea[recensere | fontem recensere]

Zagrabiae multa musea sunt, inter quae citemus:

  • Museum archaeologicum (Zrinski trg 19)
  • Museum ethnographicum (Mažuranićev trg 14)
  • Pinacothecam Strossmayer (Zrinski trg 11)
  • Ergasterium Ivan Meštrović (Ulica Mletačka 8)
  • Museum urbanum
  • Museum dioecesanum
  • Museum artium quaestuosarum
  • Museum technicum

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Zagrabia sedes episcopalis metropolitana est. Nomen sedis Archidioecesis Zagrebiensis est.

Scholae[recensere | fontem recensere]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Communium coniunctiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemma 'Zagrabia'
  3. "Agria": Lujo Margetić, Zagreb i Slavonija : izbor studija, Zagreb: Hrvatska akademija znanosti i umjetnosti, Rijeka: Vitagraf, Rijeka: Adamić, Zagreb – Rijeka, 2000, ISBN 953-6059-33-9, p. 150 et 151 (Matija Perak, Odakle potječe ime grada Zagreba?, Sisak, 1982), [Sisak, 1983]; Navodi također i jedan latinski izvor iz 13. st., u kojem se Zagreb još uvijek naziva Agria.|(Periodicum Marulić, 1983, p. 377)
  4. Antička Hrvatska

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zagrabiam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana