Roman numeral 10000 CC DD.svg

Franci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Europa anno 870 aetate imperii Francorum.

Franci ('audaces' vel 'feroces') fuerunt una ex gentibus Germanicis, quae saeculis secundo et tertio minoribus gentibus coniunctis in Germania extra limitem Romanum natae sunt. Franci primo saeculo tertio medio litteris Romanis memorati sunt. Historia Francorum a Gregorio Turonensi et aliis enarrata est. Franci nomen suum praesenti civitati Franciae necnon regioni Franconiae in Bavaria dederunt. Multo post etiam equites expeditionum sacrarum, quorum multi ex Francia venerant, ab incolis terrarum circa mare Mediterraneum orientale sitarum saepe simplicius Franci vocati sunt (ex quo etiam notio lingua franca nata est).

Historia[recensere | fontem recensere]

Populus Francorum multis gentibus, quae in litore Rheni incoluerunt, aggregatis (sicut Istaevoenis, Chamavanis, Sugambris, Bructeris) ortus est. Franci septentrionales Salii, meridiani Ripuarii (quia in Rheni ripis habitaverunt) appellati sunt.

Post multa bella cum legionibus Romanis saeculo quarto, Francis Saliis a Iuliano II (tum adhuc Caesare) in Toxandria sedes collocare permissum est. Postea Salii in exercitum Romanorum inserti sunt. Populus Francorum a regibus ductus est. Liber Historiae Francorum quendam Faramundum primum regem Francorum dicit, qui a historicis hodiernis fabulosus putatur. Gregorius Turonensis Chlogium regem memorat, qui "apud Dispargum castrum" habitavisset et tempore ab 430 ad 440 vitam egisset.[1] Iam a saeculo quarto medio et alii Franci, foederati Imperii Romani facti, in Gallia septemptrionali demorari potuerunt. Post finem Imperii Romani Occidentalis Franci Burgundiones ac Visigothos, qui postea regnum in Hispania obtinuerunt, profligaverunt totamque Galliam ceperunt.

Usque ad saeculum quartum Franci Ripuarii reges ipsorum habuerunt. In litoribus Rheni habitaverunt, serius etiam iuxta Mosellam flumen. Ubi rex Sigibertus de Colonia Agrippina a Chloderico filio Chlodovecho, Childerici I regis Saliorum filio auctore necatus est, qui Chloderico paulo post interfecto coronam Francorum Riupariorum sibi vindicavit. Inde primus populi uniti rex factus est.

Chlodovecho regnante primum Franci Regnum Syagri ceperunt, cuius sedes Lutetia erat. Chlodovechus etiam Francos Ripuarios in regnum suum inseruit, contra regnum Burgundiorum et et intra limites Thuringiorum pugnavit. Anno 498 Chlodovechus ad fidem Catholicam conversus est. Anno 507 Chlodovechus contra Visigothos pugnavit. In proelio apud campum Vogladense rex Visigothorum, Alaricus II, occisus est et Chlodovechus Aquitaniam cepit. Proelio confecto omnis Gallia (praeter Septimaniam et Armoricam) sub potestate Chlodovechi erat.

Chlodovecho defuncto filii regnum patris in tres partes diviserunt. Theudericus fuit rex Austrasiae, Chlotharius Neustriae, Childebertus Lutetiae, et Chlodomerus Burgundiae Aureliaeque. Regna Chlotarius iterum iunxit, divisit denuo filius eius, ut Sigibertus rex Austrasiae, Chilpericus rex Neustriae, Charibertus rex Lutetiae et Gontranus rex Burgundiae facti sunt.

Anno 800 papa Leo III Carolum Magnum Romae coronavit et imperium Romanum renovavit, quod postea Sacrum Romanum Imperium appellabatur.

Unam legis e paginis de
historia Franciae
disserentibus

Eugène Delacroix - La liberté guidant le peuple.jpg
Gallia praeromana
Merovingi et Carolingi

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  1. Historiae 2,9. Situs Dispargi urbis certus non est.