Mons
Vide etiam paginam discretivam: Montanea (discretiva)

Mons (-tis, m.) est altum columen vel magna planetae protuberatio e vulcanismo aut e planetae superficiebus plicatis orta. Montium definitio incerta est, sed saepe columen elevatum plus quam 700 metra super eius radices mons esse dicitur.[1]
Nomen plurale neutrale montana lingua classica significat regiones montaneas; hoc vocabulum media Latinitate in nomen singulare femininum montanea conversum est, unde orti sunt vocabula Italicum montagna, Francogallicum montagne, Hispanicum montaña, et cetera.[2]
Terrae montium distributio est: 52 centesimae Asiae, 36 centesimae Americae Septentrionalis, 25 centesimae Europae, 22 centesimae Americae Australis, 17 centesimae Australiae, et 3 centesimae Africae. Omnino, 24 centesimae lithosphaerae in montibus consistit. Decem centesimae hominum terras montanas incolunt. Omnia mundi flumina magna fontes ex montibus exoriuntur.
De montium magnitudine:[3]
- Maximus mundi mons est Everestius Mons in Alpibus Emodi Nepaliae, 8848 m.
- Maximus Alpium mons est Rupes Alba, 4807.
- Maximus Graeciae mons est Olympus, 2917 m.
- Maximus Siciliae mons est Aetna, 3329 m.
- Maximus Europae mons est Elbrus mons in Caucaso, 5642 m.
- Maximus Americae Septentrionalis mons est McKinley mons in Alasca, 6194 m.
- Maximus Americae Meridionalis mons est Aconcagua in Argentina, 6960 m.
- Maximus Australiae mons est Kosciuszko mons, 2230 m.
- Maximus Oceaniae mons est Sundirmana in Alpibus Papuanis insulae Nova Guinea, 5212 m.
Index
Montes terrae[recensere | fontem recensere]
Montes in Terra sunt exempli causa:
- Alpes Australiae
- Alpes Emodi vel Himalaia
- Everestius Mons
- K2 mons vel Godwin-Austen mons
- Kancheniunga
- Nanga Parbat
- Annapurna
- Alpes Europaeae
- Alpes Illyricae (Dinarides)
- Altai
- Andes montes
- Apenninus
- Mons Fiscellus
- Alporum Apua
- Appalachia
- Caucasus montes
- Hercynia silva
- Himalaia
- Kananaskis
- Laurentiensis montes
- Pamer
- Paropamisus (Hindu Kush)
- Penninas
- Pindus
- Ponticae montes
- Providentiae montes
- Pyrenaei
- Sierra Madre (Montes serrati Matris)
- Sierra Nevada (Montes serrati nivosi)
- Taurus montes
- Transylvaniae Alpes
- Urales
Mons mundi[recensere | fontem recensere]
- Aetna
- Annapurna
- Banff montes
- Cyllene mons
- Dirphys mons
- Erymanthus mons
- Mons Fusius; Fusius est mons maximus Iaponiae.
- Hymettus mons
- K2 mons
- Kilimandiarus; mons maximus Africae
- Olympus mons
- Panachaicus mons
- Parnetha mons
- Parnassus
- Rainier mons
- Robson mons
- Sancti Crucis
- Whitney mons
Montes extra Terram[recensere | fontem recensere]
Montes Lunae[recensere | fontem recensere]
- Apenninus
Montes Martis[recensere | fontem recensere]
- Olympus Mons est mons maximus Systematis Solaris.
Nexus interni
- Caelum
- Collis
- Divisor continentalis
- Fiordum
- Mare
- Mons ignifer
- Montes antiqui cogniti
- Spelunca
- Sublimis
- Terra (regio)
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Secundum Britannica Student Encyclopedia, verbum hoc altitudines superiores quam 2000 pedes (610 m) attingit.
- ↑ Oxford English Dictionary, s.v. "mountain"; Niermeyer Mediae Latinitatis Lexicon Minus, s.v. "montanea".
- ↑ Testimonium adhunc est e Vicipaedia Bulgaris
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vide mons in Victionario. |