Hymnus Europae
Hymnus Europae est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae.
Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven. Cum huic symphoniae verba Friderici Schiller sint ("Freude, schöner Götterfunken"), hymno Europaeo verba non sunt.
Latine[recensere | fontem recensere]
Anno 2003, Petrus Roland et Petrus Diem verba Latine scripta proposuerunt:
Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.
Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.
Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.
Littera praesidis Consilii Europaei[recensere | fontem recensere]
Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale!—Hermanus Van Rompuy, 2010.[1]
Notae[recensere | fontem recensere]
![]() Europaeae |
Nexus interni
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||||||||||||