Rudolphus Heinze

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus Rudolphus (Karl Rudolf) Heinze (natus 22 Iulii 1865 Oldenburgi, mortuus 26 Maii 1928 Dresdae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodisca Popularis (DVP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius professor philosophiae Oldenburgi erat, ipse Lipsiae maturitatem adeptus est et deinde ab anno 1883 ad 1886 Tubingae, Heidelbergae, Lipsiae Berolinique iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Anno 1893 assessor et iudex adiutor Lipsiae factus est, anno 1896 iudex Dresdae. Proximis annis ad usque iudicium imperii Lipsiae promotus est. Primo bello mundano centurio in Polonia occupata cursum publicum rexit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Heinze, qui ante primum bellum mundanum sodalis factionis nationalis liberalis fuit, ab anno 1899 decurio, anno 1903 consiliarius urbis Dresdae fuit, anno 1907 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Anno 1915/1916 legatus senatus terrae Saxoniae erat, deinde secretarius statalis in administerio iustitiae Imperii Ottomanici Constantinopolis nominatus est. 13 Iunii 1918 administer iustitiae, 26 Octobris ultimus praeses ministrorum Regni Saxoniae factus est. Sed iam 13 Novembris casus monarchiae eius administerio finem fecit. Heinze anno 1919 legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae electus est et anno 1920 iterum legatus Dietae Imperii, quem honorem ad usque mortem tulit. Et anno 1920 cancellarius etiam imperii propositus neque nominatus est. In consilio ministrorum Constantinus Fehrenbach anno 1920/1921 Heinze cancellarius vicarius et Administer Imperii Iustitiae, in consilio ministrorum Cuno anno 1922/1923 iterum Administer Iustitiae fuit. Cum anno 1923 consilium ministrorum Saxoniae socialisticum res novas studens a magistratibus Germaniae dispositum esset, Heinze brevi tempore (29 Octobris - 31 Octobris) iterum temporarius praeses ministrorum Saxoniae nominatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Cancellarii Vicarii Germaniae
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Coat of arms of Germany.svg

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD)
Ministri Iustitiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Otto Landsberg (SPD) |

Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) |

Otto Georgius Thierack (NSDAP)
Consilium Ministrorum Fehrenbach (25 Iunii 1920 - 4 Maii 1921)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Constantinus Fehrenbach (Centrum) |

Rudolphus Heinze (DVP) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Ericus Koch (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ernestus Scholz (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) |

Ioannes de Raumer (DVP)
Consilium Ministrorum Cuno (22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gulielmus Cuno (nullius factionis) |

Fridericus de Rosenberg (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Ioannes Becker (DVP) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Carolus Stingl (BVP) |

Henricus Albert (nullius factionis)