Catharina Focke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Catharina Focke
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Focke: imago
Nativitas: 8 Octobris 1922; Bonna
Obitus: 10 Iulii 2016; Colonia Agrippina
Patria: Germania
Nomen nativum: Elsbeth Charlotte Katharina Friedlaender

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the German Bundestag, member of the Landtag of North Rhine-Westphalia, Parliamentary Secretary in Germany
Munus: Politicus

Familia

Genitores: Ernst Friedlaender;

Memoria

Laurae: Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Catharina (Theod.: Katharina) Focke (nata 8 Octobris 1922 Bonnae; mortua 10 Iulii 2016 Coloniae Agrippinae) fuit femina rei publicae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Parentes, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius Ernestus Friedlaender erat homo politicus et diurnarius et mater Francisca Schulz erat medica; avi quoque medici erant. Anno 1929 familia in CFA commigravit, sed ab anno 1931 cum parentibus in Helvetia, ab anno 1934 Lichtensteni vixit. Anno 1946 Tavaudis maturitatem adepta est.

Deinde Turici oeconomiae, deinde Hamburgi litteris Theodiscis et Anglicis, historiae, postremo ab anno 1952 Oclahomae rebus politicis studebat. Anno 1954 doctor philologiae promota est. Annis 1954 - 1961 libros Anglicos in linguam Theodiscam transtulit. Ab anno 1961 ad usque 1969 opus eruditionis Europaeum Coloniae rexit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1954 Ernesto Guntero Focke nupsit ad annum 1961 domina familias fuit. Anno 1961 maritus mortuus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Focke ab anno 1964 sodalis SPD est. Annis 1966 - 1969 legata senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. Anno 1969 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. Annis 1969 - 1972 secretaria statalis in Officio Cancellarii Foederalis fuit - tum Gulielmus Brandt (SPD) cancellarius foederalis erat, qui eam 15 Decembris 1972 Administram Foederalem Salutis Publicae et Familiarum nominavit. Hunc magistratum et Helimuto Schmidt (SPD) cancellario novo anno 1974 tenuit, sed post electionem anni 1976 consilium ministrorum reliquit. Anno 1979 legatus Parlamenti Europaei electa est et anno 1980 Dietam Foederalem reliquit. In Parlamento Europaeo ad annum 1989 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharina Focke spectant.
Administri Foederales Salutis Publicae
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)