Ioannes Iochen Vogel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes Iochen Vogel
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Iochen Vogel: imago
Nativitas: 3 Februarii 1926; Gottinga
Patria: Germania

Officium

Officium: member of the German Bundestag, Index magistrorum civium regentium Berolini, Member of the Abgeordnetenhaus of Berlin
Munus: Iudex, Politicus, jurist

Consociatio

Factio: Socialis Democratica Factio Germaniae
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Hermann Vogel;

Memoria

Laurae: German Leo Baeck Award, Honorary citizen of Munich, Bavarian Order of Merit, Wilhelm Leuschner Medal, Marie Juchacz Plaque, Ernst Reuter Medal, Bridge Prize of the City of Regensburg
Ioannes Iochen Vogel anno 1988

Ioannes Iochen Vogel (vulgo: Hans-Jochen Vogel, natus 3 Februarii 1926 Goettingae) est vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Munus[recensere | fontem recensere]

Schola Giessae finita Vogel ab anno 1943 Monaco et ab anno 1946 Marburgi iurisprudentiae studebat. Praeterea annis 1943 - 1945 praefectus militum Bello Orbis Terrarum II interfuit. Anno 1948 primum, anno 1951 probationem adeptus est et anno 1950 doctor iurisprudentiae summa cum laude promotus est. Ab 1951 minister publicus in administerio iustitiae Bavariae et iudex Traunstein in oppido laboravit. Anno 1955 in tabularium Bavariae mutavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1960-1972 magister civium Monaci fuit. Anno 1972 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Tum erat (annis 1972-1974) minister foederalis commeatus et aedificiorum, deinde annis 1974-1981 Administer Foederalis Iustitiae. Annis 1974 et 1978 frustra contra Alphonsum Goppel (CSU) candidatus praesidis ministrorum Bavariae contendit. Anno 1981 Dietam Foederalem reliquit et paucos menses successor Theoderici Stobbe Magister civium superior Berolini erat. Sed Iunio eius anni Ricardus de Weizsaecker (CDU) ei successit. Anno 1983 Vogel - quamquam iterum legatus Dietae Foederalis electus - frustra contra Helimutum Kohl cancellarii honorem petebat, sed anno 1987 praeses Socialis Democraticae Factionis Germaniae factus est, quem honorem ad annum 1991 tenebat. Successor eius Björn Engholm factus est. Ad annum 1994 legatus Dietae Foederalis mansit.

Frater eius Bernhardus Vogel sodalis CDU multos annos praeses ministrorum primo Rhenaniae-Palatinati, deinde Thuringiae erat.

Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)