Otto Suhr

Latinitas bona
E Vicipaedia
Pittacium cursuale Ottonis Suhr reminiscens anno 1958 Berolini promulgata

Otto Suhr (natus 17 Augusti 1894 Oldenburgi, mortuus 30 Augusti 1957 Berolini vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius minister publicus fuit. Novem annos natus Suhr cum parentibus Osnabrugam, postea Lipsiam iit. Anno 1914 studium rerum diurnarum, oeconomiae historiae coepit, sed propter primum bellum mundanum, quo paene omne tempus militavit, diu perficere non potuit. Anno 1923 doctor promotus est. Suhr anno 1922 secretarius collegii opificum creatus est. Postquam nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Suhr diurnarius liber laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Suhr ab anno 1946 legatus domus legatorum Berolini fuit, anno 1948 legatus ad consilium parlamentaricum electus est et ab anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae. Quem honorem anno 1952 deposuit. Ab anno 1951 ad 1954 praeses domus legatorum Berolini fuit. Cum anno 1954 factio sua SPD electionem vicit, Suhr 11 Ianuarii 1955 successor Gualtherii Schreiber (CDU) magister civium regens electus est. Quamquam SPD maiorem partem legatorum habuit, Suhr tamen foedus cum CDU fecit, quod tum Berolino magna pericula imminebant. Die 30 Augusti 1957 mortuus est atque Franciscus Amrehn (CDU) ad tempus successor eius factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Magistri Civium Regentes Berolini