Lubeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.


Insigne Tabula geographica
Insigne Lubecae
Lubeca
Situs Lubecae
Nomen Latinum: Lubeca
Nomen Theodiscum: Lübeck
Nomina Latina alia:
 
 
LVBECA VRBS IMPERIALIS LIBERA. CIVITATVM WANDALICARVM, ET INCLYTÆ HANSEATICÆ SOCIETATIS CAPVT.
Lubeka kolorowa litografia książkowa XIVw.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Slesvicum et Holsatia
Provincia:
Circulus urbanus: Lubeca
Coordinata geographica: 53° 52′ 11″ Sept., 10° 41′ 11″ Ort.
Altitudo: 13 supra mare
Area: 214.14 km²
Numerus incolarum: 211213 (tempus 2006-12-31)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
* Kotka (Finnlandia), ab 1969
Numerus cursualis: 23501 − 23570
Praefixum telephonicum: 0451 (in urbe) et 04502 (in Lübeck-Travemünde)
Nota autocineti: HL
Nota magistratus communalis: 01 0 03 000
UN/LOCODE: DE LBC
NUTS-Regio: DEFO3
Ordo urbis partium: 10 regiones cum 35 partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Breite Straße 62
23539 Lübeck
Pagina interretialis: www.luebeck.de
Res politicae
Magister civium superior: Bernd Saxe (SPD)

Lubeca, vel "LUBECA URBS IMPERIALIS LIBERA CIVITATUM WANDALICARUM TOTIUS ANSAE SAXONICAE CAPUT"[1] Theodisce Lübeck, Adiectivum lubicensis, oppidum magnum Germanicum in terra Slesvici et Holsatiae situm est.

Travena fluvius trans urbem fluit. Anno 2005, Lubeca 213 805 incolas habet.

Senatus urbem regit; nunc Bernhardus Saxus praeses senatus est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Oppidum ad flumen Travenam iacet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Medio aevo Lubeca urbs Hansica caput et principiem omnium facta est.

Filii urbis[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Litteratura[recensere | fontem recensere]

Locus Imperii (1226)[recensere | fontem recensere]

Organum Ecclesiae Sancti Aegidii Lubeca.
Sigillum Lubecae, A.D. 1280
"CONCORDIA DOMI FORIS PAX"

Actum Fridericus secundus anno dominice incarnationis 1226 mense Iunii ...datum aput Burgum sanct Domnini ... :

"C. In nomine sancte et indiudue trinitatis. Fridericus secundus, diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusalem et Sicilie Rex. Qouciens Imperialis excellentia maiestatis in subditos et fideles suos manus sue liberalitatis extendit et eos tamquam bene meritos condigne retributionis muneribus recompensat, tociens eos in constantia fidei pure corroborat et tam ipsorum quam aliorum fidelium ad eius obsequia forcius obligat uoluntates. Eapropter notum fieri uolumus vniuersis Imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod nos habentis pre oculis fidem puram et deuotionem sinceram, quam vniuersi burgensis Lubicensis, fidelis nostri, erga nostram habere celsitudinem laudabiliter dignoscuntur, diligentius etiam aduertentes preclara satis et accepta seruica, que nobis et Imperio fideliter semper exhibere curarunt et que inantea poterunt de bono in melius exhibere, volentes ipsos tamquam bene meritos liberali munificentia preuenire, concedimus firmiter statuentes, vt predicta Ciuitas Lubicensis libera semper sit, uidelicet specialis Ciuitas et locus Imperri et ad dominum Imperiale specialiter pertinens, nullo umquam tempore ab ipso speciali domino separanda: statuentes etiam, ut quandocumque ad regimen Ciuitatis eiusdem aliquis Rector ab Imperio statuetur, nulla ad hoc officium statuatur persona, nisi fuerit de conuicinis locis et conterminis Ciuitatis ipsius; ita quud [sic] Castellum, quod Trauenemunde dicitur, ab eodem Rectore similiter gubernetur. Preterea terminos Ciutatis ipsius sub nostro felici tempore dilatare et ampliare uolentes, concedimus et adicimus terminis eiusdem, vt teneat ipsa Ciuitas ammodo a riuo Padeluche usque in Trauenam, et sursum Padeluche secundum terminos ibi distinctos usque in riuum Crempelstorpe, et ab eodem riuo Crempelstorpe usque ad siccum allodium, et ab eodem usque in Trauenam. Concedimus etiam burgensibus supradictis, ut a nollo eorum aput Odislo teloneum exigatur. Concedimus insuper eis, ut in ipsa Ciuitate monetam sub caractere nostri nomonis facere et cudere debeant, que tempore uite nostre et Henrici Romanorum Regis, illustris karissimi filii nostri, similiter perdurabit et ob hoc singulis annis Sexaginta Marchas argenti nostre Curie exhibebunt. Adueniente autem nuou in posternum Successore, sub eodem censu et iure moneta ipsa renouabitur uite sue tempore duratura; et sic de singulis in singulos Successores nostros de moneta ipsa statuimus, ut predictum est, obseruari. Statuimus insuper et concedimus eis, ut nec nos, nec aliquis Imperatorum, Successorum nostrorum, ab eis obsides exigat; set de fidelitate seruanda Imperio solo iuramento eorum stetur et fides adhibeatur. Omnes insuper negociatores fideles, uenientes ad Ciuitatem ipsam siue per terram siue per aquam pro negociationibus suis, salue semper ueniant et secure recedant, dummodo soluant ius debitum, quod tenentur. Insuper Burgenses lubcenses predicti, euntes quandoque in Angliam, ab illo prauo abusu et exactionis, quod Coloniensis et Telenses et eorum Socii conta ipsos inuenisse dicuntur, omnio absoluimus, illum penitus delentes abusum: set illo jure et conditione utantur quibus Colonienses et Telenses et eorum Socii uti noscuntur. Concedimus autem eis Insulam, sitam contra Castrum Trauenemunde, que Priwolc, nominatur, jure ciuitatis de cetero possidendam, quod Wicbelede dicitur; volumus insuper et firmiter obseruari precipimus, vt nulla persona, alta eul humilis, ecclesiastica uel secularis [sic], presumat ullo tempore munitionem hedificare uel Castrum iuxta flumen Trauene, ab ipsa Ciuitate superius usque ortum ipsius fluminis, et ab ipsa Ciuitate inferius usque ad mare, et ex utraque parte usque ad militaria duo; districtius inhibebtes, vt nullus extraneus aduocatus infra terminos Ciuitatis eiusdem Adoacatiam regere uel justiciam exercere presumat. Et quoniam Burgensibus predictis ab omnibus prauis et indebitis exactionibus de cetero uolumus precauere, firmiter prihibemus, ne per totum ducatum Saxonie illa exactio, que vngelt dicitur, tollatur seu exigatur ab eis. Nullus preterea princeps, dominus seu nobilis adiacentium prouintiarum impedire presumat, qouminus necessaria vndecunque ad Ciuitatem Lubicensem ducantur, siue de Hamenburc, siue de Raceburc, siue de Wittenburc, siu de Zwerin, siu de tota terra Buruwini et eius filii, et per easdem terras et in ipsis terris quilibet Burgensis Lubicensis, tam diues quam pauper, absque impedimento emat et uendat. Pretera firmiter inhibemus, ne aliqua persona, magna uel parua, seclaris uel ecclesiastica, persone alicui conductum prebeat in Ciuitatem predictam, quin ipsa cuilibet impetenti eam in iure debeat respondere. Volumus insuper et districte precipimus, ut quandocumque et ubcumque per Imperium predicti burgenses naufragium de cetero passi fuerint, quicquid de rebus suis tunc a tanto periculo eripere poterunt, eis penitus dimittatur, omni impedimento et contadictione cessantibus. Concedimus insuper eis fundum extra Trauenemunde, iuxta portum, ubi signum eiusdem portus habetur, dantes eis potestatem, ut fundo ipso libere utantur ad utilitatem et profectum predicte Ciuitatis Lubicensis. De habundantinori quoque gracia nostra concedimus et confirmamus eis in perpetuum eorum jura et omnes bonos usus et bonas consuetudines, quibus tempore Imperatoris Friderici, aui nostri felicis memorie, usque nunc usi fuisse noscuntur: statuentes et presentis priuilegii auctortate firmiter iniungentes, vt nulla omnino persona, parua uel magna, ecclesiastica uel secularis, iamdictos burgenses Lubiciensis, fideles nostros, de suprascriptis omnibus ausu temerario impedire seu perturbare presumat. Quod qui presumpserit, in sue temeritatis uindictam Indignationem nostram et penam quingentarum librarum auri puri se nouerit incursurum, medietatem Camere nostre, et aliam medietatem passis iniuriam persoluendam. Vt autem hec omnia rata semper et illibata permaneant, presens priuilegium fieri et Bulla aurea, typario nostre maiestatis impressa, iussimus communieri."

Lubeca ca. 1880

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lubecam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]


Coat of arms of Schleswig-Holstein.svg Urbes et circuli terrae Slesvici et Holsatiae Coat of arms of Germany.svg

Urbes:    Flensburgum · Kielia · Lubeca · Novum Monasterium
Circuli terrae:    Dithmarsia · Frisia Septentrionalis · Ducatus Lauenburgicus · Holsatia Orientalis · Pagus Pinebergensis · Pagus Plunensis · Pagus Rendesburgi et Ekerenfordae · Pagus Sliasvig-Flensburgensis · Pagus Segebergensis · Arx Lapidea · Stormaria

Terrae Rei Publicae Vimarianae

Anhaltinum | Badenia | Bavaria | Res Publica Brunsvicum | Urbs Hanseatica Brema | Hamburgum | Hassia | Lippia | Lubeca | Megalopolis-Suerinum | Megalopolis-Strelicia | Oldenburgum | Borussia | Saxonia | Schaumburgum-Lippia | Thuringia | Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) |Virtembergia