Ricardus de Weizsaecker

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ricardus de Weizsaecker, praeses Germaniae.

Ricardus Baro de Weizsaecker (vulgo: Richard von Weizsäcker ; natus Stutgardiae die 15 Aprilis 1920; mortuus Berolini die 31 Ianuarii 2015) fuit vir publicus Germaniae, cuius praeses annis 19841994 fuit.

Familia et Patria[recensere | fontem recensere]

Patria sua Virtembergia, pater Ernestus de Weizsaecker legatus Germaniae in Dania, Norvegia, Helvetia, et temporibus Belli Orbis Terrarum II secretarius ministri negotiorum exteriorum Ioachimi de Ribbentrop fuit; frater, Carolus de Weizsaecker, est physicus.

Professio[recensere | fontem recensere]

Postquam bello annis 1939—1945 interfuit, ab anno 1945 iurisprudentiae studebat, et patrem in Iudiciis Norimbergensiis defendebat. Annis 1953 ad usque 1966 diversis firmis magnis iuris consultus laborabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1954 fuit sodalis CDU, annis 1971 ad usque 1978 programma factionis cum aliis composuit. Ab anno 1981 magister civium superior Berolini creatus est, quam officium ad annum 1984 tenuit. Successor Romanus Herzog (CDU) fuit.

Praeses foederalis Germaniae[recensere | fontem recensere]

Die 23 Maii 1984 concilium foederale Weizsäcker praesidem Germaniae elegit, quem honorem 1 Iulii successor Caroli Carstens iniit. Quinque annos post reelectus ad 1 Iulii 1994 praeses mansit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]