Ernestus Reuter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nota postalica Ernesto Reuter primo anno iubilaei mortis tempore dicata

Ernestus Reuter (natus 29 Iulii 1889, mortuus 29 Septembris 1953 Berolini) vir publicus Theodiscus factionis primo KPD, deinde SPD et ab anno 1948 uque ad annum 1953 Berolini urbis praefectus erat.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Reuter post scholam finitam ab anno 1907 Marburgi et postea Monachii historiae, litteris Germanicis geographiaeque studebat.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Reuter anno 1912 ad factionem SPD accessit et magister domus victus sibi parabat. Sed praecipue orator socialis democraticus fuit. Anno 1914 Reuter miles conscriptus in Bello Orbis Terrarum I certavit, sauciatus est et a Russicis captus est. Post Revolutionem Octobris Russicam communista factus est. Postquam et in Germania eversio monarchiae coepit, Reuter in patriam revertebat et ad KPD facionem accessit. Sed anno 1922 e factione remotus est ab anno 1926 consiliarius Berolini factionis SPD electus est. Tum, die 29 Aprilis 1931 magister civium superior Magdeburgi creatus est. Anno 1932 Reuter legatus ad Dietam Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. Eodem anno etiam legatus senatus provinciae Saxoniae Merseburgae elctus est. Ibi 30 Maii 1933 cum aliis legatis a Nazistis acriter caesus est. 8 Iunii 1933 - 15 Ianuarii 1934 in carcere retentus est. Anno 1935 in Turciam in exilium iit et ibi consiliarius administrationis Turcicae laboravit. Anno 1946 in Germaniam revertebat et iterum consiliarius Berolini suffragiis SPD electus est. Contra consociationem cum KPD ad novam factionem SED certavit, quamquam huic rei Unio Sovietica favebat. Anno 1947 SED invita magister civium Berolini electus est. Sed non prius quam 1948 magistratum inire potuit, postquam administrato Berolini divisa est. Tenebat officium ad mortem anno 1953. Anno 1948 in Consilium Parlamentaricum electus est, quod novam Legem Fundamentalem Germaniae componere debuit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Reuter spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!