Olivarius Messiaen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia Sanctae Trinitatis apud Parisios

Olivarius Eugenius Prosperus Messiaen (natus 10 Decembris 1908 - mortuus 27 Aprilis 1992) fuit compositor et organista Francicus. Undecim annos natus in Conservatorium Parisiense ascriptus, ab Paulo Dukas et Carolo Maria Widor inter alios eruditus est. In 1931 organista Ecclesiae Sanctae Trinitatis apud Parisios creatus est, quod officium usque ad mortem tenuit. Professor Harmoniae ab 1941, deinde Professor Compositionis ab 1966 apud Conservatorium Parisiense usque ad decessum ex officio in 1978. Inter multos eius discipulos inclytos, memorandi sunt Petrus Boulez, Carolus Henricus Stockhausen et Ioannes Xenakis.

Musica Olivarii rhythmis complicibus ficta est, a fontibus Graecis et Indicis antiquis mota. Christianus piissimus, a fide sua quoque motum ad componendum petivit. Multum ei delectabat cantus avium quos credebat musicos optimos esse.

Ex suis compositionibus musicis invenimus etiam Symphoniam Turangalilam.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!