Thebae (Aegyptus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Thebae (Lingua Aegyptia Waset sive Niut vel Niut-reset) fuit urbs Aegypti antiquae ad Nilum sita in Aegypto superiore, quam Homerus in Iliade Thebas centum portaroum appellavit; saeculo undevicesimo exeunte, antequam effossiones coeperunt, in utraque Nili ripa nihil nisi ruinae fuerunt. Hodie in parte Thebarum orientalium est locus periegeseos medius Aegypti, urbs Luxor. Anno 1979 Thebae UNESCO Mundi Hereditas declarata est.[1]

A Graecis urbs Θῆβαι appellata est, sed etiam nomen Διὸς Πόλις Μεγάλη ("Iovis urbs magna") in usu erat, unde Latine Thebae sive Diospolis Magna deductae sunt.[2] Urbs Thebarum in utraque Nili ripa patebat et in Thebas orientales ac occidentales divisa erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thebas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. UNESCO World Heritage: Ancient Thebes with its Necropolis
  2. Dios Polis


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg