Clavile

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clavile grande.
Chorda clavilis grandis.
Imago effigiei Bartolomaei Cristophori ab anno 1726. Imago primigenia in Secundo Bello Mundano perdebatur. Generaliter ut inventor clavilis videtur.

Clavile (-is, n),[1] pianum,[1] clavicymbalum,[1][2] plectrocymbalum,[1] vel clavicordium,[3] est chordophonum malleis nervisque intentis ad tonos edendos praeditum. Clavilia maximae magnitudinis nonaginta septem claves[4] habent, quae, digitis depressis, faciunt ut nervi malleis impellantur. Pulsus mallei efficit ut vibratio nervi sonum emittat; gradus soni, acutus vel gravis, intentione pendit nervi. Vis qua depressa est clavis vim soni definit. Sonus deinde sponte per sedatorem quendam, malleo coniunctum, repremitur ne misceantur soni; clavilista autem pedali potest sedatorem ad tempus disiungere ut concentus sonorum harmonias gignat.

Clavile saeculo octavodecimo ineunte a Bartholomaeo Christophoro Florentiae ut coniunctio constructionum clavichordi et tympani excogitata est. Fructus illius combinationis 'leve forteque' (Italiane piano e forte) appellatus est propter suam unicam facultatem tam leves quam fortes sonos reddendi.

Haydn erat inter primos clavilistas qui clavili sensu vero canebant, cum musici priores, inter quos Ioannes Sebastianus Bach, clavicymbalo canerent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad clavilia spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Vocabula "clavíle", "clavicýmbalum", et "plectrocýmbalum", mediaevaliter creata sunt, dum "piánum" moderne creatum.
  2. Carolus Egger, ed., ed. (1992, 1997) (Italiane). Lexicon Recentis Latinitatis. Urbis Vaticanae: Libraria Editoria Vaticana  ISBN 8820917319 (vol. I: A-L), ISBN 8820922398 (vol. II: M-Z), vol. II, p. 130, s.v. pianoforte.
  3. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 359. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
  4. Etymologisches Wörterbuch nach Pfeifer,: "(Medio-)Francogallicum clavier cognatum est voci clef 'Clavis, /Taste/Key/Tecla/', quae est a latino clāvis '/Schlüssel/Key/Llave/, pessulus', mediolatine 'clavis ventilis fistulae organi' et '/Taste/'" Theodisce: "Mfrz. frz. clavier stellt sich zu frz. clef ‘Schlüssel, Taste’, aus lat. clāvis ‘Schlüssel, Riegel’, mlat. ‘Schlüssel zum Ventil der Orgelpfeife’ und ‘Taste’".

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg