Musa
E Vicipaedia
(Redirectum de Musae)
-
- Haec commentatio spectat ad deas Graecas. Si velis legere de fructu, vide Banana, vel eius genus Musa (genus)
Musa (Graece Μοῦσα)[1] est dea e grege novem dearum artium.
Secundum Hesiodum, Musae sunt filiae Iovis et Memoriae. Secundum Alcmanem et Mimnermum, sunt filiae Gaeae et Urani.
Musae sunt
- Calliope, ductrix et musa poesis epicae
- Clio, musa historiae
- Erato, musa poesis eroticae et carminum nuptialium
- Euterpe, musa musicae
- Melpomene, musa tragoediae
- Polyhymnia, musa oratoriae et carminum sacrorum
- Terpsichore, musa saltationis
- Thalia, musa comoediae
- Urania, musa astronomiae
[recensere] Notae
- ↑ Dialecto Aeolica Μοῖσα, Dorica Μῶσα. Etymologia Indoeuropaea: *men- (Calvert Watkins. The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots. 2a ed. (Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2000. ISBN-13: 978-0618082506)).
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Musas spectant. |
| Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |