Apparatus tympanorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apparatus tympanorum
Ruber apparatus in grege musico rockico

Apparatus tympanorum (Anglice: drum set) est hodiernum instrumentum musicum pulsatum quod in collectione tympanorum cymbalorumque constat. Saepe apud greges musicos generum variorum rhythmum vimque concentui confert, et pondus maximum in musica rockica et metallica quidem habet, ubi fortiter sonat. Primum saeculo undevicesimo exeunte greges hoc instrumento uti coeperunt.

Generaliter comprehendit apparatus tympana circiter quinque quae sonum gravem producunt et cymbala usque ad quattuor, quae contra sonum stridulum emittunt. Notandum apparatus quosdam etiam maiores numero partium esse posse, cum tympana cymbalaque altera diversa magnitudine addita sint. Quibus partibus proprie sunt nomina:

  • Tympanum grave (Anglice: bass drum), terra positum, pedis pressione actum;
  • Tympanum trepidum (Anglice: snare drum), tripode sustentum;
  • Tympana minora (Anglice: toms), super tympanum grave posita;
  • Tympanum maius (Anglice: floor tom), tripode sustentum;
  • Cymbalum strepitans (Anglice: crash cymbal et ride cymbal), tripode sustentum, arundine manu tenta percussum;
  • Cymbalum duplex (Anglice: hi-hat), tripode sustentum, ambabus pedis pressione et arundine autem actum.

[recensere] Quomodo instrumentum canitur

Nigrae arundines e fibra carbonica

Assidit tympanista in medio apparatu, ita ut tympanum trepidum iuxta se habeat, et arundinibus cum ligneis cumve pedibus secundum rhythmum elementa percutit. Partes alterae enim, scilicet tympanum trepidum et tympana maiora minoraque arundinibus percutendae sunt, alterae vero pedum pressione, in iis tympanum grave et cymbalum duplex.

Tempore hodierno inventus est apparatus tympanorum tote electronicus, in quo tympana cymbalaque vera subsituta sunt ab instrumentis materiei syntheticae polymericae, quae sane reproducunt sona instrumentorum manualium, sed magnitudo soni temperari potest.

Hodie multis in generibus praeter rock et metallum tympanistae operam dant, scilicet in musica populari, iaze et blues, diversas percussiones secundum concentum praebentes. Etiam arundinibus variis musici uti possunt: exstant enim graviores et leviores, lingneae aut metallicis lamellis compositae, usui postremo omni aptae.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Apparatum tympanorum spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis