Frequentia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tres frequentiae. Prima lux frequentiam 0.5 Hz habet, hoc est "0.5 per secundum" micat, vel semel per duo secundos. Frequentia secundae lucis est 1 Hz, hoc est semel per secundum micat. Tertia autem frequentia 2 Hz habet, quae bis per secundum micat. T (sc. "tempus") est intervallum inter fulgores.

Frequentia aetate Ciceronis id solum significabat, quotiens locum quendam visitaret vel multitudo vel turba; et solum vocabulum crebritas ea aetate significabat, quotiens res quaedam repeteretur. Sed hodie vocabulum frequentia etiam significat in re technica, quotiens in temporis momento res quaedam repetatur, praesertim cum de aliqua re physica agitur, quae constanter se repetit.[1] Exempli causa res, quae continue se repetit undeciens in temporis secundo, dicitur frequentiam undeciens in secundo habere. More aetatis Newtoni idem possumus dicere "undeciens per secundum" vel "11 per secundum".[2] In Systemate Unitatium Internationali unitas frequentiae est Hertzium (Symbolum: Hz), et res quae se repetit undeciens in temporis secundo dicitur frequentiam 11 Hz habere.

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, "Lexicon recentis Latinitatis" (Neues Latein Lexicon, über 15.000 Stichwörter der heutigen Alltagssprache in lateinischer Übersetzung, Bonn, Lempertz, 1988) dixit: Frequenz, f frequentia, ae, f [in re technica].
  2. Exempli gratia vide Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, Newtono scripta Latine.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg