Ioannes Sebastianus Bach
Ioannes Sebastianus Bach (Theodisce: Johann Sebastian Bach; natus Ysenaci 21 Martii 1685; obiit Lipsiae 28 Iulii 1750) fuit compositor organista, clavicymbalista, violista, et violinista Germanicus, cuius opera sacra et saecularia pro choro, orchestra, solisque instrumentis diversa musicae Barocae filamenta? contraxerunt, aevum maturescere adiuvantia.[1] Ipse, quamquam novas non introduxit formas musicas, obtinentem amplificavit modum Germanicum robusto contrapuncti artificio, eximia temperationis harmonicae motivicaeque potestate, atque accommodatione rhythmorum, formarum, et texturarum ex gentibus externis, praesertim ex Italia et Francia.
Inter opera Bachiana, quae pro altitudine mentis, facilitate laboris, et pulchritudine artis coluntur, sunt Concentus Brandenburgenses, Variationes Goldbergenses, Partitae, Claviatura Bene Temperata, Missa sollemnis toni B mollis, Passio secundum Matthaeum, Passio secundum Ioannem, Magnificat, Donum Musicum, Ars Fugae, series Anglicae et Francicae, Sonatae et Partitae pro violina sola, Series pro Violoncello, plus quam ducentae cantatae exstantes, et fere ducenta opera pro organo, insigniter inter quae Toccata et Fuga in D molle, Passacaglia et Fuga in C molle, Magna Duodevicensima Praeludia Choralia, et Missa pro Organo.
Bach vivo, suae facultates ut organista magni per Europam aestimatae sunt, sed ipse ut compositor late non agnotus est, donec studium eius musicae dimidio saeculi undevicensimi renatum esset et sua opera aperte audiri coeperentur. Nunc autem latissime habetur unus ex principalium modi Baroci compositorum, atque adeo unus ex maximis omnium temporum compositoribus.[2]
Index |
Vita[recensere]
Neque Italiam visitavit neque Franciam. Civitates principesque quorum musicae fuit director in media Germania tantum inveniuntur. Tamen in operibus suis totius Europae modos musicales sibi assimilavisse et in altum duxisse videtur.
Post nonnullas stationes praevalente Ecclesia Sancti Bonifatii Arnstadio, Ecclesia Sancti Blasii Mulhausae Thuringorum, Castellum Wimarii, Castellum Cothenae sustinuit dignitatem et officium cantoris Ecclesiae Sancti Thomasi Lipsiensis usque ad finem vitae suae. Bach enim fuit "Cantor zu St. Thomae et Director Musices Lipsiensis" (id est, director omnis musicae totius urbis). Sancti Thomasi, Bach latinam docebat.
|
|
|
|
Num difficile audis? Vide adiutatum. |
|
Bach religione Christiana Lutherana toto corde adhaerebat. Magna operum suorum copia pro cultu divino facta est. In oratoriis et cantatis, tam verba biblica quam cantiones ecclesiae Lutheranae nec non poeses contemplativas ad gustum contemporaneum profunde interpretatus est, quam ob causam saepe praedicatorem esse dicitur musicalem. Eminent Missa, Magnificat, et aliae compositiones in lingua Latina, sed et musicae saecularis genera omnia ei familiaria erant excepta opera quae appellatur. Musicam vero omnem, et sacram et saecularem, Bach insigne Dei donum ac mentis eius in terra imaginem esse credidit, quod opera sua subscribendo "Soli Deo Gloria" vel "S.D.G." expressit.
Familia[recensere]
Bach viginti habuit proles, quorum undecim eum praecesserunt. Inter filios fuerunt compositores Gulielmus Fridericus Bach, Carolus Philippus Emanuel Bach, Ioannes Christianus Bach, et Ioannes Christophorus Fridericus Bach.
Compositiones selectae[recensere]
- Iesu, Gaudium Meum (BWV 227, 1723/1737)
- Missa solemni toni Si minoris (BWV 232, 1742)
- Passio secundum Ioannem (BWV 245, 1724)
- Passio secundum Matthaeum (BWV 244, 1727)
Vide etiam[recensere]
- BACH thema
- Carolus Fridericus Abel
- Categoria:Opera Ioannis Sebastiani Bach
- Index fugarum Ioannis Sebastiani Bach
- Index discipulorum Ioannis Sebastiani Bach
- Index transcriptionum compositionum Ioannis Sebastiani Bach
Notae[recensere]
- ↑ Grout, Donald J. (1980). A History of Western Music. W. W. Norton & Company. p. 435. ISBN 0-393-95136-7
- ↑ T. C. W. Blanning, The triumph of music: the rise of composers, musicians and their art, p. 272: "And of course the greatest master of harmony and counterpoint of all time was Johann Sebastian Bach, 'the Homer of music.'"
Nexus externus[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sebastianum Bach spectant. |
Bibliographia[recensere]
- Mendel, Arthur; David, Hans T.; Wolff, Christoph, eds. (1998). The New Bach Reader. W. W. Norton & Company. ISBN 0393319563.
- Wolff, Christoph (1983). The New Grove: Bach Family. Papermac. ISBN 0333343506.
- Baron, Carol K. (9 Iunii 2006). Bach's Changing World:: Voices in the Community. University of Rochester. ISBN 1580461905
- Boyd, Malcolm (18 Ianuarii 2001). Bach. Oxford University Press. ISBN 0195142225
- Eidam, Klaus (3 Iulii 2001). The True Life Of J.s. Bach. Basic Books. ISBN 0465018610
- Geck, Martin (4 Decembris 2006). Johann Sebastian Bach: Life and Work. Harcourt Trade Publishers. ISBN 0151006482
- Hofstadter, Douglas (4 Februarii 1999). Gödel, Escher, Bach: An Eternal Golden Braid. Basic Books. ISBN 0465026567
- Schweitzer, Albert (1 Iunio 1967). J. S. Bach (Vol. 1). Dover Publications. ISBN 0486216314
- Spitta, Philipp (3 Iulii 1997). Johann Sebastian Bach: His Work and Influence on the Music of Germany, 1685–1750 (Volume II). Dover Publications. ISBN 0486274136
- Stauffer, George (Februario 1986). J. S. Bach As Organist: His Instruments, Music, and Performance Practices. Indiana University Press. ISBN 0253331811
- Williams, Peter (5 Martii 2007). J.S. Bach: A Life in Music. Cambridge University Press. ISBN 0521870747
- Wolff, Christoph (September 2001). Johann Sebastian Bach: The Learned Musician. W. W. Norton & Company. ISBN 0393322564
Nexus externi[recensere]
Formula:Wikisourcelang Formula:Wikisource1911Enc
- Generalia
- "The J.S. Bach Home Page," jsbach.org, situs a Jan Hanford editus
- Bibliographia Bachiana, www.mu.qub.ac.uk
- Cantatae, www.bach-cantatas.com
- Canonae et Fugae, jan.ucc.nau.edu
- Fugae in Bene Temperata Claviatura, jan.ucc.nau.edu
- Opera ab / de Ioannes Sebastianus Bach in bibliothecis (in catalogo WorldCat)
- Manu scripta Bachiana, apud athome.harvard.edu (acroases a Cristopho Wolff de celato manu scriptorum familiae Bach archivo)
- Missa solemni toni Si minoris apud Universitatem Oregonensem, oregonbachfestival.com
- Passio secundum Matthaeum hypertextus per Universitatem Aquilonalis? Arizonensem factum, bach.nau.edu
- Variationes Goldbergenses apud Universitatem Oregonensem, oregonbachfestival.com
- Partiturae
- "Bach Gesellschaft Download Page," apud einam.com
- Formula:IckingArchive
- Formula:ChoralWiki
- Formula:Cantorion
- Formula:IMSLP
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |