Musica Graeca antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Psaltria cum convivis

De Musica Graeca antiqua vocali

Fuerunt in Graecia tria genera cantuum. 1)Diatonicum: idem ac gamma nostra hodierna si albas claves tantum organi conspicimus; id est, semitonus invenitur tantum inter mi-fa et si-ut. 2)Chromaticum: plures semitoni inveniuntur, idem ac in gamma nostra si claves et albas et nigras organi conspicimus. 3)Enarmonium: habet semitonos et quartas partes toni (a nobis vix audiuntur et sunt voce nostra difficiles imitatu).

Duobus rationibus musica scribebatur: in musica vocali aliter ac in musica intrumentorum, quoquo modo semper litterae alphabeticae Graecae vel Punicae adhibebantur. Exstant exempla ad 50, quorum 20 plus minusve integra. Inveniuntur e.g. in West, "Ancient Greek Music", Oxford.

2) Temporibus quibus Christiani in ritibus sacris canere incipiunt, toto orbe Romano musica quae in theatris, in circis, in cerimoniis, in templis auditur ars omnino Graeca est et musici servi Graeca origine sunt. Cives Romani numquam ipsi musici fiebant! Post edictum Mediolanensem a. D. 313 Christiani qui non iam in catacumbis occulte sed in propriis ecclesiis tandem canere possunt omnino modos musicos Graecos recusant, cum pagani et mundani videantur. Quam ob rem in primis saeaculis Medii Aevii traditio antiquae musicae Graecae pagane periit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Musica Graeca antiqua spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]