Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ioannes Lennon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Lennon anno 1969.

Ioannes (vulgo John) Winston (Ono) Lennon (9 Octobris 19408 Decembris 1980) fuit musicus, cantor et scriptor Anglicus, optime notus cantor et citharista The Beatles gregis. Paulo McCartney excluso, Ioannes plurimos The Beatles cantus scripsit.

Natus est Liverpolii 9 Octobris 1940, Alfredi et Iuliae Lennon filius. Post discidium parentum suorum anno 1942 habitavit cum sorore matris suae Maria, et Georgio marito eius. Mense Iulio 1946 Alfredus visitavit Mariam et attraxit Ioannem ad Blackpool, meditatus furtim emigrare ad Novam Zelandiam. Post altercationem inter Alfredum et Iuliam, Maria eos secuta, Ioannem coegit eligere parentem dilectum. Elegit Alfredum bis. Iulia abiente tamen, Ioannes flevit, et eam secutus est. Usque ad Beatlemaniam Ioannes contagionem patri suo non habebat.

Accrescebat domo Mariae et Georgii in Woolton. Iulia visitabat Ioannem cotidie, et cum ille undecim annorum esset eam visibat domo eius apud 1 Blomfield Road Liverpolii. Iulia docuit Ioannem psallere banionem, et sonabat [[phonodiscus|phonodiscos Elvis Presley.

Anno 1955, primum gregem cantorum suum,The Quarry Men (Lautumiarii) nomine, condidit. Deinde cum Paulo McCartney, Georgio Harrison, et Ringo Starr in grege The Beatles (Scarabaeuli vel Verberatoruli) se consociavit. Anno 1969 post divortium e prima uxore Cynthia Powell, quacum filium Iulianum Lennon genuit, in colonia Calpe, Yoko Ono, artificem Iaponicam, in matrimonium duxit. Non solum cantor, sed etiam actor auctorque negotiis operam dedit. Carmina nota sunt ut puta Imagine et Give Peace a Chance.

Anno 1980 Novi Eboraci ante aedificium The Dakota nomine, Ioannes Lennon a Marco Davide Chapman, homine amenti, pistolio occisus est.

Discographia[recensere | fontem recensere]

  • Plastic Ono Band (1970)
  • Imagine (1971)
  • Some Time in New York City (1972) - cum Yoko Ono
  • Mind Games (1973)
  • Walls and Bridges (1974)
  • Rock 'n' Roll (1975)
  • Double Fantasy (1980) - cum Yoko Ono
  • Milk and Honey (1983) - cum Yoko Ono

Carmina celeberrima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]