Motetus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Motetus (ex verbo Francogallico mot 'verbum') est genus musicae polyphonicae quod, saeculo tertio decimo ortum, factum est postea forma novarum compositionum.

Perotinus et alii compositores hoc genus Lutetiae in Ecclesia Nostrae Dominae condiderunt, addendo Latina verba voci superiori clausulae, cum tenore. Textus generis religiosi adhibebantur, sed posterius et alii textus sine nexu cum ecclesia et liturgia. In Gallia, plura genera motetorum floruerunt. Exstant etiam moteti sermone Anglico compositi. Generaliter in motetis usque ad saeculum XV scriptis quaeque vox suum textum habet,id est varia verba (interdum diversa lingua) simul canuntur.

Circa 1420, moteti compositi sunt in contextu liturgico et devotionali.? Plura principia structuralia? et contrapunctum adhibita sunt pro textibus Marianis, cum instrumentis et vocibus. Iosquinus Pratensis et alii motetos bene composuerunt. Moteti compositi in periodo Renascentiae litterarum, iam uno textu in omnibus vocibue praediti, duorum diversorum generum fuerunt: secundum consuetudinem Praenestinensem, a Vaticano adhibitam, quae quippe praevaluit in Italia, Austria, Germania meridionali, et Iberia, solae voces adhibebantur; minus frequenter, sed postea saepissime, concentus vocum et instrumentorum.