Latinitas nondum censa

Metrum (musica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Metrum (-i, n.) (Graece: μέτρον) in musica est structura nixa distinctorum accentu elementorum certo ac iterato recursu.

In principio accentus[recensere | fontem recensere]

Fingamus aliquem tympanistam[1] semel in temporis unitate quodam instrumentum pulsare: ||Pulsus||Pulsus||...ad libidum.

Intervallum temporis inter alterum et subsequum alterum pulsum unum integrum valet. Processus pulsationis rhythmicus est, cum constantibus temporibus iteretur. Hic rhythmus[2] definitur “motus” qui constanter ac certe iteratur. In hoc casu omnis pulsus accentum “fortem” habet.

Deinde, fingamus tympanistam ipsum bis in eodem unitate temporis pulsare, sic dividendo unum temporis in duas partes aequales: ||Pulsus|pulsus||Pulsus|pulsus||...ad libidum.

In temporis unitate, nunc, duo pulsus interveniunt, qui eodem intervallo accidunt. Hoc intervallum temporis inter alterum et subsequum alterum pulsum, sed nunc in eadem temporis unitate, unitatis dimidiam partem valet.

In illo primus accentus (|Pulsus|) fortis (id est metricus) est; secundus accentus (|pulsus|) debilis.

Omnis pulsus, et fortis et debilis et alio pondere, unum “motum” definit.

Cum dua elementa rhythmica (dimidiae partes) in temporali unitate inveniuntur, accentus fortis incidit in primum pulsum, tenuis (seu debilis) in secundum. Primo accentui, “fortis”, nomen est “metricus” seu “mensurae”. Igitur, “metricus” accentus, seu “mensurae”, est qui incidit omnis mensurae in primum pulsum.

Sic Metrum est structura tacita, sive exemplum quod ex accentibus - fortibus et debilis - recurrentibus certe ac constanter consistit; rithmica-temporalis structura continens fortem accentum. Metrum intervallum inter musica eventa duo fortibus accentibus est. Id rectius temporalis “distantia” (mora) inter fortes accentus duos definitur. Metrum in principio suo agnoscitur ac definitur a rithmico-musico evento, in quod fortis accentus cadit, et in fine a rithmico-musico evento (forti accentu aut debili) precedente illud debili accentu consequentis metri.

Metro intersunt, praeter initii fortem accentum, etiam eius ceteri debiles accentus qui subsequentem fortem accentum praecedunt.

Cum Metrum ex forti accentu saltem constetur (rectius ex uno forti accentu), iste accentus metri constituens, vel essentialis, elementum definiri potest. Contra tenues accentus metri accidentia, vel non essentialia, elementa definiri possunt, cum non necessaria ad metrum constituendum.

Metrum musicum quantitatem atque pondus temporis habet: definit ac se ipsum “temporis Unitas” (totum Unum), sicut temporis mensura; unitatis sic metrum inter fortes accentus. Metrum musicum, ergo, temporalis pondus est totum, plenum et integrum. Hoc oretur solum cum accentus isochronii instant. Ex his Metrum etiam temporis intervallum isochronium generale (fortis accentus recursus Mensuram constituentes).

Metro musico etiam metiendum est. Sic aliquid mensurare aptum est: alicuius mensura ipsa est. Id accentuum quantitas est, definita a summa fortis accentus, in principio eiusdem metri positum, et ceterorum debilum accentuum.

Musicorum eventorum ratio et accentuum[recensere | fontem recensere]

Metrum, praeterea, temporalis distantia (mora) inter quemvis accentum et proximum alterum definit. Omnis distantia inter accentus, morā (temporali naturā) praedita, potest in multas partes dividi. Hoc efficit plura musica signa unaquaeque variis temporalibus proportionibus.

Metrum musicum, temporalis distantia inter fortes accentus duos, in principio omnis partitionis musicae a subdivisionis signo mensurae et metronomico tempore.

Subdivisionis signum mensurae in principio musicae, partem mathematicam expressum, statuit:

  • dividendo accentuum quantitatem, qui in mensura inventi erint. Ista quantitas ex summa fortis accentus, in principio positi, et illorum debilum efficitur;
  • divisore ratio et proportio inter omnem accentum/numeratorem et totum integrum. Metronomicum tempus temporales unitates discernat.

Metrum in musica temporalem distantiam (moram) inter fortem accentum et alterum metitur iuxta velocitatem a metronomico tempore impositam. Metrum, igitur, Mensurae moram metitur.

Metronomicum tempus temporalem distantiam (moram) inter quemvis accentum et alium statim subsequentem metitur. Namque, omnis accentus temporalem naturam suam habet, et ergo temporalem distantiam a proximis accentibus.

De Mensura[recensere | fontem recensere]

Mensura in musica structura est continens totum metrum integrum. Metrum musicum mensuram valet; atque per totam mensuram manet; eam continet et totam pervadit. Hoc Mensuram constituit. Metrum totorum accentuum numerum definit qui in Misura inventuntur, id est in Totum. Totum hoc temporalem naturam habet: diuturnitatis[3]. Metrum in Mensura est rationis terminus inter musica eventa (notae et pausae) et accentuum ordinem a Metro positorum. Hic explicat quomodo in Mensura illa musica eventa cum accentibus sunt, id est musicorum eventorum rationem et accentuum. Integrum dividitur, ut accentus gerat et figat, exemplum sumendo alicuius figurae musicae pondus plerumque Integri submultiplum. Musica omnis sonata iuxta metronomicum per tempus currit. Metrum hunc temporalem fluxum musicorum eventorum (horum currere per tempus) in intervalla accentu aequabilia dividit: Mensurae accentum fortem et illos tenues (debiles). Itaque musica phrasis e serie eventorum sonorum accentu "forti" atque "debili" consistit, quae in constantibus structuris adgregantur: "Metris" ipsis.

De mensurae sub-divisionibus[recensere | fontem recensere]

Deinde, fingamus tympanistam ipsum quater in eadem unitate temporis pulsare, sic dividendo temporis unitas in quattuor exactas partes aequales: ||Pulsus|pulsus|pulsus|pulsus||Pulsus|pulsus|pulsus|pulsus||...ad libidum.

In temporis unitate, nunc, quattuor idem pulsus interveniunt, qui eodem intervallo accidunt. Hoc toni intervallum temporis inter unumquemque e quattuor pulsibus in eadem unitate (sive Integrum), quartam partem morae (Integrum) valet. Etiam in hoc casu, accentus “fortis” (ille metricus) incidit manifesto in primum pulsum. Secundus accentus “debilis” est, tertius “medius-fortis”, quartus “debilis”.

Si tympanista octies in eadem temporis unitate pulsat, temporis unitas in octo exactas partes aequales dividibitur: ||Pulsus|pulsus|pulsus|pulsus|pulsus|pulsus|pulsus|pulsus||...ad libidum.

Hoc intervallum temporis inter unumquemque e octo pulsibus in eadem unitate, octavam partem valet.

Si tympanista sedecies in eadem unitate temporis pulsat, temporis unitas in sedecim exactas partes aequales dividibitur. Hoc intervallum temporis inter unumquemque e sedecim pulsibus in eadem unitate, sextam decimam partem valet.

Si tympanista tricies bis in eadem unitate temporis pulsat, temporis unitas in triginta duas exactas partes aequales dividibitur. Hoc intervallum temporis inter unumquemque e triginta duobus pulsibus in eadem mora, tricesimam alteram partem valet.

Si tympanista sexagier quater in eadem unitate temporis pulsat, temporis unitas in sexaginta quattuor exactas partes aequales dividibitur. Hoc intervallum temporis inter unumquemque e sexaginta quattuor pulsibus in eadem unitate, sexagesimam quartam partem valet.

Substituamus, nunc, calamaulen in locum tympanistae, ut, tonum continuum efficiendo, notae diuturnitatis notio melius explicetur atque assequemur ea quae ante scripta. Si calamaula quemlibet tonum manentem per totam Mensuram sonat, hoc est per “Integrum” plane, ergo “Integrum” sonavit, quod – sicut superius scripsimus - totam mensuram unam ac integram valet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Qui tympanum sonat.
  2. Rhythmus explicata in actu structura (id est: metrum explicatum), in qua tamen aliqui accentus exprimi possunt et alii non. Ex his, Mensura est structura continens simul metrum, accentus theoricos, et rhythmum quendam, accentus e casu expressos. Itaque, mensura elementum metricum ac rhythmicum (cellula rhithmica) est.
  3. Diuturnitas, sive "duratio" aut "manentia"