O abies

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"O abies"

"O abies" est carmen natalicum originis teutonicae, saeculo undevicensimo ab Ernsto Anschütz compositum.

Verba carminis[recensere | fontem recensere]

O abies

O abies, o abies,
Fidissima cum fronde,
Virens aestatis tempore,
Virens nivosa hieme,
O abies, o abies,
Fidissima cum fronde!

O abies, o abies,
Tu mihi valde places:
Quotiens natali tempore
Delectavisti me fronde,
O abies, o abies,
Tu mihi valde places.

O abies, o abies,
Veste tua me doces:
Spes gignunt et constantia
Semper vires, solacia;
O abies, o abies,
Veste tu me doces.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]