Oratorium (musica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Oratorium est genus musicum narrativo-dramaticum. Compositio pluribus partibus constat. Cantores, qui singuli vel concentu plurium vocum canunt, chorus et orchestra res plerumque spirituales auditui praebent, non autem, ut in opera, ludo scaenico repraesentant.

Verbum "oratorii" originem generis memorat, quod initio in Oratorio Sancti Philippi Neri (Romae) e meditationibus musica instructis ortum nomen loci recepit.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!