Notatio musica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Notatio musica I. S. Bach manu scripta: initium praeludii ex Suite? pro Luta in G minore, BWV 995 (transcriptio Suite pro Violoncello? No. 5, BWV 1011) BR Bruxelles II. 4805.

Notatio musica est quodlibet systema quod musicam, auribus perceptam, per inscripta signa musica effingit.

Historia Occidentalis[recensere | fontem recensere]

Prima notatio musica in tabula cuneiforma Nippuriae? Iraci circa annum 2000 a.C.n. facta invenitur.

Graecia antiqua[recensere | fontem recensere]

Lapis Delphis qui alterum duorum hymnorum Apolloni ostendit. Notatio musica est linea signorum supra maiorem litterarum Graecarum lineam continuam variis intervallis posita.

Notatio musica in Graecia antiqua altitudinem et durationem, et aliquando harmoniam exprimere poterat. Adhibita est a saeculo 6 a.C.n. ad circa saeculum quartum p.C.n.; nonnullae compositiones totae et fragmenta aliarum compositionum exstant. Notatio in signis supra syllabas positis consistit. Exemplum compositions totae est epitaphium Seikilos, quod inter saecula secundum a.C.n. et primum p.C.n. tributum est. Tres hymni Mesomedis Cretis exstant in manu scripto. Hymni Delphici, ad saeculum secundum a.C.n. tributi, etiam hanc notatione utuntur, sed imperfecte conservantur. Notatio Graeciae antiquae ut videtur circa tempus Deminutionis Imperii Romani obsolescebat.

Imperium Byzantinum[recensere | fontem recensere]

Notatio musica Byzantina in Romaniano Libro Hymnorum ad Resurrectionem Domini scripto, anno 1823

Exstans Imperii Byzantini musica est vocalis et religiosa, in monodico modalique Graeciae Antiquae et Asiae Occidentalis prae-Islamico cantu condita.

Mundus Arabicus[recensere | fontem recensere]

Anno 1252, Safi al-Din genus notationis musicae excogitavit ubi rhythmi a signis geometricis effinguntur. Multi eruditi posteriores repraesentationes rhythmorum petiverunt evolvere graphicas geometricas. Simile systema geometrica divulgatum est anno 1987 a Kjell Gustafson, cuius ratio rhythmum effingit ut tabula graphica (Anglice: graph) duobus dimensionibus.[1]

Europa prima[recensere | fontem recensere]

Prima notatio musica Europaea

Isidorus Hispanelsis, eruditus et theorista musicus, saeculo septimo ineunte scribens, insigniter dixit notare musicam fieri non posse.

Notatio hodierna[recensere | fontem recensere]

Exemplum hodiernae notationis musicae: Praeludium, Op. 28, No. 7, a Friderico Chopin compositum

Alia systemata et mores[recensere | fontem recensere]

Notatio numerorum[recensere | fontem recensere]

In multis culturis, Sinensi (jianpu vel gongche), Indonesiensi (kepatihan), et Indica (sargam) non exceptis, notatio musica praecipue consistit in numeris, litteris, vel signis vernaculis quae notas in ordine effingunt. Haec systemata coniunctim appellantur notationes numerorum (Anglice: cipher notations).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Toussaint 2004, 3.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Apel, Willi. 1961. The Notation of Polyphonic Music, 900–1600. Ed. 5a, retractata cum commentaro. Publications of the Mediaeval Academy of America, 38. Cantabrigiae Massachusettae: Mediaeval Academy of America.
  • Bagley, Robert. 2004. "The Prehistory of Chinese Music Theory." Elsley Zeitlyn Lecture on Chinese Archaeology and Culture. (26 Octobris) British Academy's Autumn 2004 Lecture Programme. Londini: British Academy. Abstract. (Accessed 30 May 2010)
  • Kilmer, Anne Draffkorn. 1965. "The Strings of Musical Instruments: Their Names, Numbers, and Significance." In Studies in Honor of Benno Landsberger on His Seventy-fifth Birthday, April 21, 1965. Assyriological Studies, 16, edoderunt Hans G. Güterbock et Thorkild Jacobsen, 261–68. Siacgi: University of Chicago Press.
  • Kilmer, Anne Draffkorn, et Miguel Civil. 1986. "Old Babylonian Musical Instructions Relating to Hymnody." Journal of Cuneiform Studies 38(1):94–98.
  • McNaught, W. G. (1893). "The History and Uses of the Sol-fa Syllables". Proceedings of the Musical Association (London: Novello, Ewer and Co.) 19: 35–51 
  • Middleton, Richard. (1990) 2002. Studying Popular Music. Philadelphia: Open University Press. ISBN 0-335-15275-9.
  • Otten, J. 1910. "Guido of Arezzo." The Catholic Encyclopedia. Novi Eboraci: Robert Appleton Company. Retrieved May 30, 2010 from New Advent.
  • Saoud, Rabah. 2004. "The Arab Contribution to the Music of the Western World." Manchester: Foundation for Science, Technology, and Civilisation, Limited.
  • Schneider, Albrecht. 1987. "Musik, Sound, Sprache, Schrift: Transkription und Notation in der Vergleichenden Musikwissenschaft und Musikethnologie." Zeitschrift für Semiotik 9(3–4):317–343.
  • Sotorrio, José A. 1997. Bilinear Music Notation–A New Notation System for the Modern Musician. Spectral Music, ISBN 978-0-9548498-2-5.
  • Tagg, Philip. 1979. Kojak—50 Seconds of Television Music: Toward the Analysis of Affect in Popular Music. Skrifter från Musikvetenskapliga Institutionen, Göteborg 2. Göteborg: Musikvetenskapliga Institutionen, Göteborgs Universitet. ISBN 91-7222-235-2 (Rev. translation of "Kojak—50 sekunders tv-musik")
  • Touma, Habib Hassan. 1996. The Music of the Arabs. Liber conversus a Laurie Schwartz. Cum CD. Portlandiae Oregonii: Amadeus Press. ISBN 0-931340-88-8.
  • Toussaint, Godfried. 2004. "A Comparison of Rhythmic Similarity Measures". Technical Report SOCS-TR-2004.6. Montréal: School of Computer Science, McGill University.
  • West, M. L. 1994. "The Babylonian Musical Notation and the Hurrian Melodic Texts." Music & Letters 75(2):161–179.
  • Williams, Charles Francis Abdy. 1903. "The Story of Notation." Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
  • Zapke, Susana, ed. 2007. Hispania Vetus: Musical-Liturgical Manuscripts from Visigothic Origins to the Franco-Roman Transition (9th–12th Centuries).' Cum praefatione ab Anscario M Mundó scripta. Bilbao: Fundación BBVA. ISBN 978-84-96515-50-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Notationem musicam spectant.