Inguarus Strawiński

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inguarus Strawiński
Игорь Стравинский
Inguarus Strawiński
Natus 17 Iunii 1882
Oranienbaum in oppido, prope Petropolim
Obiit 6 Aprilis 1971
Novi Eboraci in urbe

Inguarus, vulgo Igor, Theodori filius Strawiński [1] seu Stravinskij (Russice Игорь Фёдорович Стравинский, tr. Igor' Fëdorovič Stravinskij; 17 Iunii 18826 Aprilis 1971) fuit compositor, syntonarius,? ac clavicen Russicus, a pluribus hominibus musicae peritis in civitatibus occidentalibus atque in sua patria potentissimus saeculi vicensimi compositor habitus.[2] Penitus cosmopolitanus, nominatus est a Tempore (magazina) unus ex centum potentissimorum saeculi hominum.[3] Praeter quam quod is pro suis compositionibus immortalitatem accepit, adsecutus est laudem clavilista et conductor, saepe in primis suorum operum exsecutionibus.

Vita musica Strawińskiana notabilis fuit ob varietatem generum. Post primam aetatem Russicam, annis 1920 ad neoclassicismum animadvertit. Usa sunt opera huius aetatis antiquis formis musicis (concerto grosso, fuga, symphonia), quae, acrum animi motum sub superficie remota vel austera celantes, confectiones hominum musicae peritorum saepe agnoverunt, exempli gratia Ioannis Sebastiani Bach, Iosephi Verdi, et Petri Čajkovskij.

Annis 1950, rationes seriales accessit.

Index

Vita [recensere]

Russia [recensere]

Natus Oranienbaum in oppido (Lomonosov anno 1948 renominato) in Russia die 17 Iunii 1882, Strawiński Petropoli altus est. Pueritia, recordatus est in autobiographia, fuerat incommodus: "Numquam novi aliquem qui me vere amavit."[4] Theodorus Strawiński, pater, fuit bassus in Theatro Mariinskij Petropoli.[5] Quattuordecim annos natus, Piano Concerto in G minor? Mendelssohn perfungi potuit. Proximo anno, reductionem pro clavile unius ex quattrociniorum Alexandri Glazunov confecit.[6]

Helvetia [recensere]

Strawiński Lutetiam anno 1910 iter fecit ut primam L'Oiseau de feu saltationis scaenicae exsecutionem observet. (Eius familia paulo post ad eum venit.) Paulo post in Helvetiam migravit, ubi in vico Clarens et Lausonii colebat.

Francia [recensere]

Strawiński Franciam anno 1920 migravit, ubi coniunctionem cum Pleyel instituit. Pleyel reapse pro procuratore fuit ut collector pecuniarum mechanicarum pro eius operibus.

Civitates Foederatae [recensere]

Sepulcrum Strawiński in insula sepulcrorum San Michele Venetiis.

Anno 1939, cum Bellum Orbis Terrarum II incepit, Strawiński ad CFA migravit, et anno 1945 factus est civis Americanus.

Mortuus est Novi Eboraci die 6 Aprilis 1971, aetatis suae 88, et sepultus est Venetiis, in insula sepulcrorum Sancti Michelis. Sepulcrum est prope sepulcrum Sergii Djagilev.

Personalitas [recensere]

Strawiński appetitum infinitum ad artem, litteras, vitamque explorandas et discendas. . . .

Aetates stili [recensere]

Vita Strawiński in tres aetates stili dividi potest:

  • Nationalismus
  • Neoclassicalismus
  • Serialismus

Innovatio [recensere]

Notus est Strawiński ob unicum rhythmum, praecipue in Ritu Vernali. . . .

Iudicium [recensere]

Anno 1922, Ericus Satie, qui in Strawiński primum inciderat anno 1910, commentarium de Stravinski in Vanity Fair edidit. . . .

Praemia [recensere]

Vide etiam [recensere]

Notae [recensere]

  1. Gens Strawiński originem Polonicam habet[1][2]
  2. Anonymous 1940; Cohen 2004:30; Page 2006; Robinson 2004; Théodore et Denise Strawinsky 2004:166.
  3. Glass 1998TIME 100: Igor Stravinsky apud www.time.com.
  4. Stravinsky 1936, quoted in Dubal 2001, 564
  5. Walsh 2001.
  6. Glazunov autem sollertias compositionis Stravinski iuvenis detrectavit, quam haud musicus appellavit (Dubal 2001:564).

Fontes [recensere]

Nexus externi [recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Inguarus Strawiński spectant.

Disci [recensere]

  • Tres Res pro Clarinet Solo?, a Ted Gurch, clarineto, peractae:
  • No. 1
  • No. 2
  • No. 3


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Mille Paginae.png