Lacus Ladoga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Ladoga

Ladoga [1] (Russice Ладога, Carelice Luadogu, Finnice Laatokka), seu Lacus Ladoganus[2] (Russice Ладожское озеро, tr. Ladožskoe ozero), lacus est in cauro Russiae (in re publica Carelia et regione Leninopolitana terrae illius), Europae amplissimus.

Area huius lacus est 17,7 milia km2, seu 18,4 milia km2 cum area insularum (quarum sunt circa 660). Longitudo Ladogae est 219 km, eius latitudo mediocris est 83 km. Profunditas mediocris est 51 m, profunditas maxima (in parte septentrionali) est 230 m. Volumen aquae in lacu est circa 908 km3.

Multa flumina in Ladogam fluunt, sed solum Neva fluvius (in sinum Finnicum effunditur) ex hoc lacu effluit.

Hic lacus tempore antiquo Nevo vocabatur, appellatio hodierna (de nomine urbis Ladogae) ab saeculo tredecimo in usu est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. Hofmannus, Lexicon Universale, T.2., p. 733
  2. C. Egger, Lexicon nominum locorum, p. 172

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Ladogam spectant.