Athanasius Kircherus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Athanasii Kircheri effigies anno 1655 incisa

Athanasius Kircherus,[1][2] vel Athanasius Kirherus,[3] S.I. (die 2 Maii anno 1602 natus, mortuus est Romae die 28 Novembris anno 1680) fuit sacerdos Germanus et vir multis disciplinis eruditissimus. Plurimis libris de omni fere disciplinarum genere divulgatis, magna auctoritate inter viros doctos suae aetatis pollebat. Scripsit, inter alia argumenta, de lingua Aegyptiorum, de cultu Sinensium, de geologia, de medicina, de mathematicis disciplinis, et de arte musica[4].

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Athanasius Kircher patre Iohanne Kircher, qui Theologiam Moguntiae publice profitebatur.

Ab anno 1614 ad annum 1618 collegium Iesuitarum frequentavit, in quo studiis honestarum artium operam dedit. Factus est interea tiro sacrorum in eadem familia religiosa. Anno circiter 1618 Padibornam, ad collegium Iesuiticum, migravit, ut alias disciplinas coleret. Ibi singulari laude ad studium philosophiae, theologiae, naturalium quaestionum, et mathematices animum appulit. Cum eo tempore bella religionis causa in multis Germaniae partibus gererentur, cumque magnum periculum esset ne Protestantium copiae Padibornam caperent, anno 1622 Coloniam Agripinam fuit fugiendum.

Anno transacto, Kirchero commissum est munus Graecae linguae tradendae in seminario Iesuitarum. Qui cum repertis nonnullis in re physica et machinamentis quibusdam, quae excogitaverat, magnam celebritatem adeptus esset, a principe Moguntiae arcessitus est, ut in eius aula studiis operam daret. Ibi autem sacerdotium inivit et anno 1628 lauream coronam de theologia impetravit.

Decennio post, arcessitus est a Summo Pontifice ut in Collegio Romano linguas orientales, physicam, et mathematicas disciplinas traderet. Quo tempore instituit in ipsa sede Collegii Romani Museum Kircherianum, in quo plurimas res miras et cognitu dignas sive a se repertas, sive dono ab aliis acceptas exhibuit, quae omnia propter insolentiam totius orbis eruditos in admirationem rapuerunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Kircher plurima opera Latine conscripta in publicam lucem edidit, quibus egit de argumentis admodum variis. Solebat res, quas suis operibus tractabat, variis disciplinis et infinita eruditione nixus accurate describere. Quae opera mirum in modum per totam Europam divulgata sunt et multarum disciplinarum studia provexerunt.

Opera praeclara[recensere | fontem recensere]

  • 1631 Ars magnesia
  • 1635 Primitiae gnomoniciae catroptricae
  • 1636 Prodromus Coptus sive Aegyptiacus
  • 1637 Specula Melitensis encyclica, hoc est syntagma novum instrumentorum physico-mathematicorum
  • 1641 Magnes sive de arte magnetica
  • 1643 Lingua Aegyptiaca restituta
  • 1645–1646 Ars magna lucis et umbrae in mundo Textus
  • 1650 Obeliscus Pamphilius Textus
  • 1650 Musurgia universalis, sive ars magna consoni et dissoni
  • 1652–1655 Oedipus Aegyptiacus
  • 1654 Magnes sive de arte magnetica (editio tertia)
  • 1656 Itinerarium extaticum s. opificium coeleste
  • 1657 Iter extaticum secundum, mundi subterranei prodromus
  • 1658 Scrutinium Physico-Medicum Contagiosae Luis, quae dicitur Pestis
  • 1660 Pantometrum Kircherianum ... explicatum a G. Schotto
  • 1661 Diatribe de prodigiosis crucibus
  • 1663 Polygraphia, seu artificium linguarium quo cum omnibus mundi populis poterit quis respondere
  • 1664–1678 Mundus subterraneus, quo universae denique naturae divitiae Textus
  • 1665 Historia Eustachio-Mariana
  • 1665 Arithmologia, Subterraneus Mundus
  • 1666 Obelisci Aegyptiaci ... interpretatio hieroglyphica
  • 1667 China Monumentis, qua sacris qua profanis
  • 1667 Magneticum naturae regnum sive disceptatio physiologica
  • 1668 Organum mathematicum
  • 1669, reimpressus 1672 Principis christiani archetypon politicum
  • 1669 Latium
  • 1669 Ars magna sciendi sive combinatorica
  • 1673 Phonurgia nova, sive conjugium mechanico-physicum artis & natvrae paranympha phonosophia concinnatum
  • 1675 Arca Noe
  • 1676 Sphinx mystagoga
  • 1676 Obelisci Aegyptiaci
  • 1679 Musaeum Collegii Romani Societatis Jesu
  • 1679 Turris Babel, sive Archontologia Qua Primo Priscorum post diluvium hominum vita, mores rerumque gestarum magnitudo, Secundo Turris fabrica civitatumque exstructio, confusio linguarum, & inde gentium transmigrationis, cum principalium inde enatorum idiomatum historia, multiplici eruditione describuntur & explicantur. Amsterdam, Jansson-Waesberge 1679 Textus
  • 1679 Tariffa Kircheriana sive mensa Pathagorica expansa
  • 1680 Physiologia Kicheriana experimentalis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Effigies apud digitalgallery.nypl.org (New York Public Library).
  2. Liber Athanasii Kircheri Itinerarium exstaticum quo mundi opificium . . . nova hypothesi exponitur ad veritatem, interlocutoribus Cosmiele et Theodidacto.]
  3. Effigies apud astronomie-rara.ethbib.ethz.ch.
  4. Je m'appelle Byblos, Ioannes Petrus Thiollet, H & D, 2005, p. 254.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Athanasium Kircherum spectant.