Volodimiria
Vide etiam paginam discretivam: Volodimiria (discretiva)
Volodimiria,[1] seu Volodimeria,[2] vulgo olim Volodimer (Ruthenice antiqua Володимѣрь), et nunc Vladimir (Russice Владимир) vocatur, urbs est in Russia, ad Clesmam fluvium sita, metropolis regionis Volodimiriensis. Circa 338 milia incolarum urbi sunt (anno 2010). Urbs aliquas officinas, stationem ferriviarum, nonnulla instituta educationis, theatra, et musea habet. Notabilis est pro monumentis architecturae Russicae antiquae.
Historia [recensere]
Volodimiria in honorem conditoris sui, ducis nomine Vladimirus (Volodimirus, Volodimerus), nominatur. Opinione multorum, dux ille est Vladimirus I Magnus, et urbs circiter anno 990 condita est. Alii tamen putant Volodimiriam anno 1108 fundatam, eius conditorem ducem Vladimirum II Monomachum esse.
Anno 1157, a duce Andrea Bogolubensi, Volodimiria facta est caput ducatus; saeculis duodecimo et quarto decimo urbs erat maximi valoris in Ruthenia Euroboreali. Sed saeculo quarto decimo, Moscovia, quae olim fuerat pars ducatus Volodimiriensis, ascendit, et saeculo quinto decimo Volodimiriam adiunxit.
Annis 1796—1929 Volodimiria erat metropolis gubernii, anno 1944 facta est metropolis regionis.
Notae [recensere]
- ↑ Hofmanni Lexicon universale, p. 696; Ferrarii Novum lexicon geographicum, p. 292
- ↑ Ferrarii Lexicon geographicum, p. 498
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Volodimiriam spectant. |
