Verbum (grammatica Latina)

E Vicipaedia
(Redirectum de Verbum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscriptio in latere aedificii domestici Lugani: "Verbum laudatur si factum sequatur."

Verbum est pars orationis quae in syntaxi quandam subiecti actionem vel statum significat. Sicut nomen personam significat, ita verbum factum dictumque personae. Sunt etiam verba quae mentis signa monstrent.

In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam «scribo» personae factum est. Item «scribor» personae factum indicat, sed eius a quo patitur.

Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum.

Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut fecit, facit, faciet.

Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, verbis bonis nos cepit, verba bona habuit, ubi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera et tempora. Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. Nam Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut lecturio, id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut calesco. Frequentativa a saepius agendo, ut lectito, clamito. Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus.

[recensere] Modi

Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus.

  • Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantem , ut lego.
  • Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut utinam legerem.
  • Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis «cum clamem», pendet sensus; quod si dicam cum clamem, quare putas quod taceam? plenus est sensus.
  • Infinitivus modus dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut clamare, clamasse. Cui si adiungas personam: clamare debeo, debes, debet, fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut legitur : addes personam a me, abs te, ab illo, et plene sentitur. Sed infinitivus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per imperitiam quis dicat legebo pro legam. Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in bo et in bor, tertia in am et in ar. Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia aguntur, ut verbero, et passiva, quia patiuntur, ut verberor ; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut iaceo sedeoque. His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut amplector. Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in «dus», ut gloriandus.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Bibliographia

P literature.png Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.


Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones
Verba
Numerus
Activum | Passivum
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Infinitivus | Gerundium | Supinum | Participium | Gerundivum
Praesens | Imperfectum | Futurum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum exactum
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis