Lingua Macedonica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de lingua Slavica moderna explicat. Si de lingua antiqua quaeris, vide Lingua Macedonica antiqua.


Lingua Macedonica (Macedonice македонски јазик, makedonski jazik, IPA [maˈkɛdɔnski ˈjazik]) est lingua Slavica Meridiana qua circa 2–3 milliones hominum pro lingua prima utuntur, praecipue in regione Macedonica, sed etiam in diaspora Macedonica. Ea est lingua publica Reipublicae Macedonicae, atque statum habet publicae linguae minoris in regionibus Albaniae, Romaniae, et Serbiae.