Latinitas inspicienda

Iaroslavia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Iaroslavia (discretiva)

Insigne Iaroslaviae

Iaroslavia,[1], Ieroslavia,[2] seu Georgiopolis[3], vulgo Iaroslavl[4] (Russice Ярославль, Jaroslavl’), est urbs Russica, metropolis regionis Iaroslaviensis. Historica urbis pars, Situs Patrimonii Mundi, ad confluentiam Rhae Cotoroaque[5] fluviorum sita est, circa 250 km ad septentrio-orientem Moscuae. Circa 633 milia incolarum anno 1989 habuit, circa 613 milia anno 2002, et circa 607 milia anno 2010.

Iaroslavia est valens sedes industriae (constructionis machinarum, etc.) et transportationis: stationes ferriviarias, portum, et nonnullos aeroportus habet. Urbi sunt universitates studiorum aliaque instituta educationis, musea, theatra, et multa historica architecturae monumenta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Eliae Prophetus, Iaroslaviae annis 16471650 constructum

Iaroslavia fortasse condita est anno 1010 a duce Rostoviae Iaroslao Sapienti (monarcha Rutheniae annis 10161054). E fabulá, hic in futuro loco huius urbis ursam cecidit, propterea ursus in signe Iaroslaviae depictus est.

Anno 1218, urbs facta fuit metropolis ducatus, quem Moscovia adiunxit anno 1463. Anno 1612, tempore Polonicae Moscuae occupationis, urbs de facto fuit temporalis Russiae caput, cuius secunda maxima urbs saeculo septimo decimo erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russia seu Moscovia itemque Tartaria, p. 25.
  2. H. Scherer, Tabellae geographicae, p. 175
  3. Vox Latina 47/184, p. 281-282 (De urbe Georgiopoli mille annis ante condita), Saraviponti 2011. - Ibi etiam sequentes formae mediaevales dantur: Jarzellaunus, Iarcellanus, Iacellanus, Ierczellauus, Iarezlafus, Gerzellaunus.
  4. P. Pallas, Zoographia rosso-asiatica, p. 450.
  5. S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum commentarii, p. 84

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iaroslaviam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Iaroslavia e Lexico Universali I. Hofmanni apud Vicifontem.