Latinitas nondum censa

Pscovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Pscoviae

Pscovia,[1] vulgo Pskov (Russice Псков), olim Plescovia[2] (Russice Плесков), urbs est Russica, ad Velicam fluvium sita, metropolis regionis Pscoviensis. Circa 191,8 milia incolarum (anno 2010) habet. Sedes industriae, commeatus et culturae est. Urbi sunt multa monumenta historica architecturae.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cremlinum (arx) Pscoviae

Annus primae mentionis Pscoviae in chronica est 903, quo anno ex loco illo uxor Olga (Helga) adducta est Inguaro (vulgo Igor), filio Rurici, monarchae Ruthenorum.

Saeculis XXII, urbs erat in regno Ruthenico antiquo. Saeculis XIIIXIV, post regni dissolutionem, urbs erat rei publicae Novogardiensis pars, et ab anno 1348 fuit metropolis rei publicae sui iuris, quae a Moscovia anno 1510 iniuncta est.

Saeculis XIIIXVI, Pscovia erat magni valoris centrum commercii, industriae, et culturae. Ad finem saeculi XVIII, erat valens arx contermina Russiae.

Die 2 Martii 1917, Nicolaus II, ultimus imperator Russiae, Pscoviae throno abdicavit.

Tempore Belli Magni Patrii, copiae Germanae urbem diripuerunt.

Anno 2009 Pscovia dignata est titulo Urbis gloriae militaris (Russice Город воинской славы).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books); A. Guagnini, Moscoviae descriptio (in: Historiae Ruthenicae scriptores exteri saeculi XVI)
  2. I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus III., p. 790

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pscoviam spectant.