Vologda
E Vicipaedia
Vologda[1] sive Volochda[2] (Russice Вологда) est urbs in Russia, metropolis regionis Vologdensis, ad flumen Vologdam sita. Circa 302 milia incolarum anno 2010 habuit.
Annus primae mentionis Vologdae est 1147. Haec urbs ad finem saeculi quarti decimi erat possessio Novogardiae Magnae, dein facta est proprietas ducatus Moscoviae. Saeculis quinto decimo–septimo decimo erat valens mercaturae et fabricarum sedes. Ab anno 1796, urbs fuit metropolis gubernii Imperii Russici. Ab anno 1937, est metropolis regionis Vologdensis.
Vologda est valens industriae, transportationis, et culturae sedes. Urbi sunt multa architecturae monumenta historica.
Notae [recensere]
- ↑ M.A. Baudrand, Geographia, tomus II., p. 395; H. Scherer, Tabellae geographicae, p. 174
- ↑ Ph. Ferrarius, Lexicon geographicum, p. 336
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vologdam spectant. |