Disputatio:Lingua Russica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Lingua sarmatica est nomen linguae russicae apud "Lingua latina sine molestia" ex Clementes Desessard [anon]

Gratias agimus. Andrew Dalby (disputatio) 16:42, 3 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Nonne debeamus commendabiles tantum linguae appellationes in textu principali afferre? "Moscovitica" et "Sarmatica" sunt appellationes obsoletae, quae potius in notis relegari possint. Quod ad "Sarmaticam" attinet, nonne una e linguis "Scythicis" fuit, quae, ut videtur, ad familiam potius Iranicam quam Slavicam pertinuerunt. --Neander 18:00, 3 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Consentio. Tu vis primas sententias rescribere? Andrew Dalby (disputatio) 18:24, 3 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Rescripsi. Quamquam mea opinione etiam nunc nimias appellationes habemus, non audeo plures in notis relegare, quia in lexicis Russicis – an debeam "in lexicis Ruthenicis" scribere :-) ? – afferuntur. --Neander 18:57, 3 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Coniugatio aut declinatio ?[fontem recensere]

Acsacal sodalibus wikipaedistis sal.

Secundum glossarium "Gaffiot de poche" :

  • latina vox conjugatio = rapport étymologique des mots ;
  • latina vox declinatio = a) toute espèce de changement amené dans un mot par la déclinaison, la conjugaison, la dérivation b)\[en part\] la déclinaison ; la conjugaison.

Valete omnes,

Acsacal 12:42, 11 Maii 2011 (UTC)[reply]

Sunt declinatio nominum et coniugatio verbi. -- Alexander Geraščenko 15:41, 14 Maii 2011 (UTC)[reply]
E.g., in lingua Latina sunt declinationes prima, secunda, tertia et quarta et quinta nominum substantivorum, sed coniugationes prima, secunda, tertia, quarta [1][2] verborum. Ergo, scribendum est de declinationibus nominum, sed de coniugationibus verborum Russicorum. -- Alexander Geraščenko 01:11, 15 Maii 2011 (UTC)[reply]