Kurscha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Kurschae

Kurscha, [1] vulgo Kursk (Russice Курск), urbs est in Russia, metropolis regionis Kurschensis (Kurskensis), sedes valens culturae et industriae atque transportationis. Circa 428 milia incolarum habet (anno 2013).

Historia[recensere | fontem recensere]

Kurscha primo in chronicis commemorata est saeculo undecimo, cum iam urbs Rutheniae magna sedesque commerciae fuit. Praeterea, ab extremo saeculo illo arx valens erat. Ducatus Kurschensis a saeculo undecimo ad saeculum tredecimum exsistebat. Anno 1238 Mogolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa reconstructa est.

Ab anno 1362 Kurscha Magni Ducatus Lituaniae pars erat, anno 1508 ad Moscoviam adiuncta. Saeculis sedecimoduodevicesimo urbs erat valens arx contermina Russiae, dein tamen positionem illam perdidit, et ut sedes commerciae industriaeque evolvebat. Anno 1797 gubernii Imperii Russici, et anno 1934 regionis Russicae SFSR metropolis facta est.

Tempore Belli Magni Patrii Kurscha a 3 Novembris 1941 ad 8 Februarii 1943 a copiis Germanicis nazisticis occupabatur. Etiam prope urbem accidit Pugna Kurschensis (Kurskensis), quae a 5 Iulii ad 23 Augusti 1943 duravit, et una gravissimarum belli ellius fuit. Anno 2007 Kursca ornata est titulo Urbis gloriae militaris.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kurscham spectant.