Resania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Resaniae

Resania[1], etiam Rhezania[2], Rhezanum[3], Rezana [4], seu Resan[5] vel Rezan[5] (Russice Рязань, tr. Rjazan' ) nominatur, urbs est Russiae, metropolis regionis Resaniensis[6] (Resanensis[7]). Ad flumen Occam sita est. Circa 510 milia incolarum habet.

Resania est valens sedes industriae, commercii, commeatus atque scientiae et culturae. Multas officinas, instituta educationis, musea, theatra, monumenta historica architecturae habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cremlinum Resaniae

Urbs illa, quae initio nomine "Resania" nominabatur, erat caput ducatus Resaniensis[6] (Resanensis[7]), et anno 1237 deleta est a Mongolo-Tartaris. Saeculo quarto decimo, Resania hodierna, anno 1095 condita, et initio (officiale ad annum 1778) "Pereaslavia Resaniensis" (Russice Переяславль-Рязанский, tr. Perejaslavl'-Rjazanskij) nominata, facta est caput ducatus Resaniensis. Anno 1521, Moscovia ducatum illum adiunxit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Antonii Possevini missio Moscovitica ex Annuis litteris Societatis Jesu (anni MDLXXXII) excerpta ... (1882), p. 17, 104; Christophori Caldenbachii Lyricorum Lib. III. Rhythmorum Lib: I. Alterque miscellaneorum, p.38
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  3. Scherer Tabellae geographicae, p. 175
  4. I. Hofmannus, Lexicon Universale, tomus II., p. 256
  5. 5.0 5.1 S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum Commentarii...
  6. 6.0 6.1 I. Fabricius, Bibliothecae graecae volumen duodecimum, p. 112
  7. 7.0 7.1 A. Gölnitz, Compendium geographicum, p. 192

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Resaniam spectant.