Consonans bilabialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consonans bilabialis est articulatae vocis segmentum sive phonum, quod ita pronuntiatur, ut aëris impetus labiorum angustiis aut plena clausura impediatur. Lingua Latina has habet consonantes bilabiales tres: [p], [b], [m].

Bilabiales copia consonantium labialium continentur.

IPA Descriptio Specimen
Lingua Orthographia IPA Sensus
m Nasalis bilabialis Latina mas [ma:s]
p Muta bilabialis surda Latina puer [puɛr]
b Muta bilabialis sonora Latina bellum [bɛllum]
ɸ Fricativa bilabialis surda Ainuana fuchi (フチ) [ɸu̜tʃi] 'avia'
β Fricativa bilabialis sonora Hispanica lobo [loβo] 'lupus'
ʙ Consonans bilabialis tremulans Pirahana kaoáíbogi [kàò̯áí̯ʙòˈɡì] 'malus spiritus'
ʘ Consonans bilabialis avulsiva ǃXóõ[1] ʘàa [ʘàa] 'infans'

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Loquela orientalis. Traill, Anthony (1985) Phonetic and phonological studies of "ǃXóõ" Bushman. Hamburg: Helmut Buske. ISBN 3871186694.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]