Lingua Bosnica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Bosnica
Bosanski jezik
Taxinomia:
Locutores: circiter 3 000 000 (circiter 2 500 000 in Bosnia et Herzegovina)
Sigla: 1 bs, 2 bos, 3
Status publicus
Officialis in Bosnia et Herzegovina, Monte Nigro, Agro Merulensi (partim)
Privata in Bosnia et Herzegovina, partim in Serbia, Monte Nigro, Croatia, praeterea ab immigrantibus praesertim in Europa septentrionali, in CFA et in Turcia
Litterae:
Scriptura: plerumque Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Bosnica[1] (Bosnice: bosanski jezik) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet.

Diffusio et varietates[recensere | fontem recensere]

Lingua Bosnica (sicut etiam Lingua Croatica, Serbica et Montenigrinica) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur. Lingua Bosnica plerumque Abecedario Latino scribitur, vixdum Cyrillico.

Quod lingua Bosnica linguis Serbicae, Montenigrinicae et Croaticae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.

Bosnice circiter 2 500 000 hominum in Bosnia et Herzegovina, ubi est una e tribus linguis publicis, loquuntur. Ad hoc veniunt fere 245 000 locutorum in Serbia et in Monte Nigro , fere 150 000 immigrantium in Europa occidentali et in CFA et aliquot decem milia Bosniacroum in Turcia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen attestatum in: Dictionnaire de bibliographie catholique


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!