Costroma

E Vicipaedia

Insigne Costromae

Costroma [1] (Russice Кострома) est urbs Russiae, portus ad Rham fluvium, metropolis regionis Costromensis. 275,9 milia incolarum habet (anno 2005).

In hac urbe nonnullae officinae sunt. Costroma etiam est sedes culturae (2 universitates, 2 academias aliaque instituta educationis, 3 theatra, musea, et pinacothecas habens). Certa monumenta historica ibi sita sunt.

[recensere] Historia urbis

Costroma condita est saeculo XII, datum primae mentionis urbis in chronica est annus 1213. Ab anno 1246 Costroma erat metropolis ducatus, anno 1364 facta est pars ducatus Moscoviae.

Saeculo septimo decimo ineunti, tempore turbido in Russia, incolae urbis in bello contra Polonos aliosque interventes participaverunt. Michael Romanov in monasterio prope Costromam latens, ibi ad thronum invitus est et dein factus est primus tzar novae domus monarcharum Russiae.

Annis 17781929 Costroma fuit administrativa gubernii sedes. Anno 1943 facta est metropolis regionis.

[recensere] Nota

  1. Guagnini. Sarmatiae Europaeae descriptio

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Costromam spectant.
Instrumenta personalia