Sovieti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sovieti seu Soveti (Russice: Советы, Sovety; numero singulari Совет, Sovet) saeculo vicensimo fuerunt instituta auctoritatis publicae, quorum membra a suffragio electa sunt, in Russia et Unione Sovietica, etiam in certis aliis terris.

Verbum совет in lingua Russica 'collegium', 'consultationem', seu 'commendationem' denotat, et in Latinum traducitur 'concilium', 'consilium' (e.g., Совет Европы 'Concilium Europae', дать совет 'consilium afferre'). Saeculo vicensimo, hoc verbum etiam notionem concilii electorum repraesentium populi accepit, in qua notione assumptum est sine traductione a linguis nonnullis et factum est basis nominis adiectivi советский 'soveticus/sovieticus'.

Sovieti in Russia et Unione Sovietica[recensere | fontem recensere]

Primi Sovieti conditi sunt in Russia tempore Russicae "revolutionis" annis 19051907 pro coordinatione cessationis laboris, et post oppressionem illius rei evanuerunt. Vladimirus Lenin, Bolsevicorum dux, aestimavit Sovietos sicut forma politica nova organizationis hominum operariorum in certatione illorum pro revolutione proletarica dictaturaque proletariati, basis rei publicae socialisticae.

Anno 1917, tempore Revolutionis Februarii formati sunt Sovieti legatorum operariorum, rusticorum, et militarium. Lenin formulavit conclusionem de necessitate creationis in Russia rei publicae Sovietorum sicut forma publica dictaturae proletariati, et proposuit sententiam "Tota dicio Sovietis!" (Russice: Вся власть Советам!, Vsja vlast’ Sovetam!), i.e., "Tota dicio (dominatio) Sovietis detur". Bolsevici gradatim facti sunt maior pars legatorum in Sovietis.

Post Revolutionem Octobris (7 Novembris, 25 Octobris Calendarii Iuliani, anno 1917), a decreto Secundi Omnirussici Conventus Sovietorum legatorum operariorum et militarium, tota dominatio a Factione Communistica (Bolsevicorum) ductorum Sovietorum legatorum operariorum, militarium et rusticorum (dicio Sovietica) proclamata in Russia est.

Systema Sovietorum in terra concrevit, quod primo a Constitutione Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae (RSFSR) anni 1918 confirmatum est. Ab anno 1918, institutum supremum auctoritatis publicae in Russia erat Omnirussicum Conventus Sovietorum, anno 1937 a Sovieto Supremo substitutus.

Unione Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum (URSS) anno 1922 creata, systema Sovietorum mutatum est pro convenientia structurae terrae foederatae multinationalis. Annis 19221936, institutum supremum potestatis publicae erat Conventus Sovietorum totius Unionis (cuius locus periodis inter conventus a Consilio Centrali Exsecutivo URSS occupabatur). Qui, ex Constitutione anni 1936, transmutatus est a Sovieto Supremo URSS (Russice: Верховный Совет СССР, Verchovnyj Sovet SSSR), quae etiam factus est solum Unionis Sovieticae institutum legumlatoris?. Sovieti legatorum operariorum (dein Sovieti "legatorum popularium" appellabantur) facti sunt politica organizationis auctoritatis publicae in URSS forma. Membra omnium Sovietorum a suffragio electabantur.

Post dissolutionem Unionis Sovieticae, forma organizationis auctoritatis unionis illius etiam destructa est. In Russia, systema Sovietorum est mense Septembri anno 1993 a constulto? praesidis B. Ieltsini dissolutum.

Sovieti in aliis terris[recensere | fontem recensere]

Tempore demonstrationis ab operariis nonnullarum terrarum Europae voluntatis revolutionariae, post Revolutionem Octobris in Russia, sodalitates typo Sovieti exsistebant in Hungaria, Germania (Arbeiterräte 'consilia opificum'), Austria (item), Cechoslovacia. Annis 19271937, exsistebant in Sina quoque (Sinice 苏维埃 'sūwéi’āi' vocantur), a factione communistica terrae illius ducti.

Fontes[recensere | fontem recensere]