Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Equus caballus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Equus caballus
Equi prope collem
Conservationis status
Domesticatum
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Perissodactyla
Familia: Equidae
Genus: Equus
Species: E. caballus
Binomen
Equus caballus
Linnaeus, 1758

Equus caballus (binomen a Linnaeo anno 1758); (-i, m.) est nomen scientificum equi domesticabilis, mammalis quadrupedis herbivorique, collo longo curvoque, quibus homines utuntur advehendi seu equitandi causa.

Olim aetate classica hoc animal simplice nomine equus appellatum est, et caballus appellabatur solus equus maxime equitandi aptus vel veteris equus dimissae qualitatis. Medio Aevo autem Latine, sicut in linguis Romanicis hodiernis, nomen caballus adhibitum est ad appellanda omnia membra huius speciei. Tandem in systemate naturae Linnaei anno 1758 excogitato, nomen caballus designaturum erat usitatam equi domesticabilis speciem, et equus genus omnium animalium caballis similorum.

Origo[recensere | fontem recensere]

Origo huius speciei putatur esse Americam septentrionalem, ubi plus minus abhinc 55 milliones annorum incolaverunt eohippi, de quo omnes equidi descendere habetur. Eohippi quidem longitudo 30 centimetrorum habebant, quattuor digitorum in membris anterioribus atque trium in posterioribus. Similes erant canibus. Etiam in Europa invenitur fossilia huius speciei.

Evolutio eohipporum longitudinem quoad 115 centimetrorum auxit atque effecit ut digitos perdiderit et monodactilus factus sit. Paulatine, singulus digitus suus duravit ut optime a praedatoribus effugat.

Eohippus postea in speciem appellatam miohippus evoluit, longior, et pedum unguloidum. Hoc enim in meryohippum, postea in pliohippum, et tunc in proprium equum hodiernum.

Procreatio[recensere | fontem recensere]

Maturi fiunt tres annos nati. Equa post undecim menses pullum gestat unum (gemini nam rari sunt). Equis cicuribus coitus aliquando difficilis fit, opus ergo est homo ducens equi penem in fecundando.

Subspecies equorum[recensere | fontem recensere]

Equus admissus (animatio)

Albinus

Azteca

  • Ubi invenitur: Mexicum Post Rerum Eversionem Mexicanam usum immoderatum in bellum atque alitionis carentia equum criollum Mexicanum consumpserunt. Quinquaginta annos postea populus Mexicanus sentiebat novam subspeciem oportere facerre nativam. Anno igitur 1972, lineam Andalucianam in Criollam et Quarti Millium Passuum ammiscuerunt, subspeciem Aztecam creantes.
Wikispecies-logo.svg Vide Equus apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Equus caballus spectant.
Mammalia Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!