Roman numeral 10000 CC DD.svg

Macedonia antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Macedonia

Macedonia (Graece Μακεδονία) fuit civitas in boraeli parte paeninsulae Graecae sita, confinis regionibus Epiro ad occidentem, Paeoniae ad septentrionem, Thraciae ad orientem, et Thessaliae et Chalcidicae ad meridiem. Saeculo quarto a.C.n. breviter facta est potentissima civitas mundi, cum Alexandro Magno rege Macedones omni imperio Persarum et ultra potiti sunt. Id Aetatem Hellenisticam instituit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graecia et ergo etiam Macedonia inter Bellum Peloponnesiacum circa annum 431 a.C.n.

Historia Macedonica antiqua nota est imprimis Philippo et Alexandro regnante, sed veterrimae famae de Macedonica historia ex scripto Herodoti (Historiae) oriuntur. Graeci Macedoniam partem Helladis non putabant atque regionem ipsam pastores incolebant, qui sublimem gradum Graecae artis assecuti non sunt. Macedoniae rex cum hereditario regimine regnabat, et putatur primus dux Perdiccam I fuisse. Temporibus Persico bello rex Macedoniae Mardonio, qui cum classe Athenas properabat, paruit et socius Imperii Persarum fuit. Proximo saeculo (IV s. ante Christum) Macedonia ob emendationem rerum publicarum et militarium amplificabatur, sed potestatem, quae regnum Darii III fregit, Philippus II aedificavit. Philippus II totam Graeciam superavit et is certamini Olympico ut primus incola Macedonicus interfuit. Sedem Macedoniae, Pellam philosophi, ut Aristoteles, tragici, ut Euripides adsequebantur. Philippo II necato (336 a.C.n.), regnum recepit Alexander Magnus, qui Imperium Persarum pugnavit aevumque Hellenisticum initiavit. Romanis regnantibus, Macedonia provincia Romana fuit.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!