Osculum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vir et mulier saviantur
Clarissima tabula picta Osculum (Italiane Il bacio) appellata, opus Francisci Hayez

Osculum, sive savium, sive basium est actus impingendi labia in aliquam corporis partem alicuius alicuiusve rei. Actio osculum dandi "osculatio" appellatur. Saepissime inter homines habetur osculum quasi signum affectus, amicitiae, amoris, dilectionis nec non salutationis.

Genera osculorum[recensere | fontem recensere]

Homines secundum genus affectuum animi quod eos in alios movet diverse oscula dant: osculantur enim labia, sed etiam malas aut manus alicuius.

Amantes saepe inter se osculantur ut amorem suum monstrent: osculum in labia quod unus alteri impingit est demonstratio cupidinis amorosae atque libidinis, igitur ad sexualitatem humanam quoque pertinet.

Parentes liberis suis basiola in malas dant ut signum dilectionis; idem basium in malam apud complures cultus civiles est communis et familiaris modus salutandi.

Osculum in manum datum demonstrat reverentiam et admirationem in aliquem dignum honoris habitum: ad exemplum haec erga homines eminentes Ecclesiae Catholicae manet consuetudo.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg