Ioannes Paulus II

E Vicipaedia
(Redirectum de Carolus Wojtyla)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Paulus II.
Ioannes Paulus PP. II
Carolus Iosephus Wojtyła
18 Maii 19202 Aprilis 2005
Decessor:
Ioannes Paulus I
Papa:
19782005
Successor:
Benedictus XVI
Signum Ioannis Pauli II
.
Index paparum

Beatus Ioannes Paulus PP. II, natus Carolus Iosephus Wojtyła (Polonice: Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 19202 Aprilis 2005), fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae a die 16 Octobris 1978. Die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI, successore eius papa, beatus factus est.

Sua apostolica sententia fuit "Totus tuus" (ab sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort oratione Mariana), quod 'Ego totus tuus sum, Maria' significat.

Index

Vita [recensere]

Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice in urbe, in parte Poloniae quae ad meridiem vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879), qui praefectus militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici fuerat.

Wojtyła iuvenis matre fratreque orbatus est, nam anno 1929 mater anno vero 1932 frater Edmundus, medicus, gravi morbo perierunt. Anno 1941, pater quoque repente obiit. Anno 1938, Cracoviam migravit, ubi in Universitate Iagellonica philologiae Polonicae studuit, deinde in seminario dioecesano.

Cracoviae die 1 Novembris 1946 presbyter ab Adamo Stephano principe Sapieha, Episcopo Cracoviensi ordinatus est; postea theologiae Romae studuit.

Die 4 Iulii 1958, episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, post cuius mortem, die 13 Ianuarii 1964 archiepiscopus Cracoviensis ipse nominatus est. Die 26 Iunii 1967, ad cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem a Paulo VI evectus est.

Partem in Consilio Vaticano Secundo habuit.

Die 16 Octobris 1978, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Hac in electione, Franciscus König cardinalis Austriacus magnam partem habuisse dicitur.

Pontificatus [recensere]

Ioannes Paulus II fuit primus post 455 annos papa qui non ex Italia venerat, et primus omnino qui ex origine Slavica fuerat. Inter pontificatum suum, etiam cum iam fessus aetate erat, multis in terris peregrinatus est.

Ioannes Paulus II die 13 Maii 1981 a quodam Machometus Ali Ağca grave vulnus in abdomine accepit.

Die 25 Ianuarii 1983, novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.

Die 13 Aprilis 1986 primus papa synagogam Romanam invisit.

Anno 1998, cum Constitutione apostolica "Pastor Bonus" curiam Romanam reformavit.

Valde pacem pauperiemque curavit, sed multi obiecerunt eum mutationem timuisse odisseque. Iuvenes valde amavisse dicitur, et a iuvenibus vicissim amatus fuisse.

Postquam multos annos morbo Parkinson laboravit, mortuus est vespere diei 2 Aprilis 2005.

In laudationibus funebribus multi principes operam eius pro pace et contra pauperiem et bellum religionum laudaverunt.

Encyclicae epistulae [recensere]

Ioannes Paulus II multas encyclicas epistulas divulgavit:

Bibliographia [recensere]

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Ioannem Paulum II in Victionario.