Ioannes Paulus II
| Ioannes Paulus PP. II | ||
|---|---|---|
![]() |
||
| Nomen | Carolus Iosephus Wojtyła | |
| Terminus | 1978–2005 | |
| Predecessor | Ioannes Paulus I | |
| Successor | Benedictus XVI | |
| Natus | 18 Maii 1920 |
|
| Obiit | 2 Aprilis 2005 |
|
| Index paparum | ||
Beatus Ioannes Paulus II, natus Carolus Iosephus Woityła (Polonice: Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae a die 16 Octobris 1978. Die 1 Maii 2011 a successore eius papa Benedicto XVI beatus factus est.
Sua apostolica sententia fuit "Totus tuus" (ab sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort oratione Mariana), quod 'Ego totus tuus sum, Maria' significat.
Index |
[recensere] Vita
Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice in urbe, in parte Poloniae quae ad meridiem vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879), qui praefectus militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici fuerat.
Wojtyła iuvenis matre fratreque orbatus est, nam anno 1929 mater anno vero 1932 frater Edmundus, medicus, gravi morbo perierunt. Anno 1941, pater quoque repens obiit. Anno 1938, Cracoviam migravit, ubi in Universitate Iagellonica philologiam polonicam studuit, deinde in seminario dioecesano.
Cracoviae die 1 Novembris 1946 presbyter ab Adamo Stephano principe Sapieha, Episcopo Cracoviensi (cuius memoriam omni tempore veneratus est), ordinatus est; postea theologiae Romae studuit.
Die 4 Julii 1958, episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, post cuius mortem, die 13 Ianuarii 1964 archiepiscopus Cracoviensis ipse nominatus est. Die 26 Iunii 1967, ad cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem a Paulo VI evectus est.
Partem in Consilio Vaticano Secundo habuit.
Die 16 Octobris 1978, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Hac in electione, Franciscus König cardinalis Austriacus magnam partem habuisse dicitur.
[recensere] Pontificatus
Ioannes Paulus II fuit primus post 455 annos papa qui non ex Italia venerat, et primus omnino qui ex origine Slavica fuerat. Inter pontificatum suum, etiam cum iam fessus aetate erat, multis in terris peregrinatus est.
Ioannes Paulus II die 13 Maii 1981 a quodam Machometus Ali Ağca grave vulnus in abdomine accepit.
Die 25 Ianuarii 1983, novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.
Die 13 Aprilis 1986 primus papa synagogam Romanam invisit.
Anno 1998, cum Constitutione apostolica "Pastor Bonus" curiam Romanam reformavit.
Valde pacem pauperiemque curavit, sed multi obiecerunt eum mutationem timuisse odisseque. Iuvenes valde amavisse dicitur, et a iuvenibus vicissim amatus fuisse.
Multos annos morbo Parkinson laborante, mortuus est vesperi die 2 Aprilis 2005.
Eum obitum multi principes operam eius pro pace et contra pauperiem et bellum religionum laudaverunt.
[recensere] Encyclicae epistulae
Ioannes Paulus II multas encyclicas epistulas divulgavit:
- 1979: Redemptor hominis
- 1980: Dives in misericordia
- 1981: Laborem exercens, in memoriam nonagesimi anni a publicatione Rerum Novarum, Papae Leonis XIII encyclicae
- 1985: Slavorum Apostoli
- 1986: Dominum et Vivificantem
- 1987: Redemptoris Mater
- 1987: Sollicitudo rei socialis, in memoriam vicensimi anni a publicatione Populorum Progressio, Papae Pauli VI encyclicae *1990: Redemptoris Missio
- 1991: Centesimus annus, in memoriam centensimi anni a publicatione Rerum Novarum, Papae Leonis XIII encyclicae
- 1993: Veritatis Splendor
- 1995: Evangelium Vitae
- 1995: Ut unum sint
- 1998: Fides et Ratio
- 2003: Ecclesia de eucharistia
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant. |
| Vide Ioannem Paulum II in Victionario. |
- De Ioanne Paulo II in pagina officialis Sanctae Sedis (Latine)
- Pellicula "Youtube" electio papae Ioannis Pauli II
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Fides et Ratio A.D. MCMXCVIII
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Ecclesia de Eucharistia A.D. MCMIII
- 1967: Novus cardinalis a Paulo VI nuntiatus
- Ioannis Pauli II Opera Omnia
Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleuterus • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI
