Athena
E Vicipaedia
Athena (Attice: Ἀθηνᾶ aut Ἀθηναία, Ionice: Ἀθήνη, Dorice: Ἀθάνα, in poësi epica: Ἀθηναίη) est in mythologia Graeca virgo dea quae artes bellumque curavit, Metidis et Iovis filia, cuius ex capite vivens orta est. Etiam Pallas Athena (Παλλὰς Ἀθηνᾶ; Παλλὰς Ἀθήνη) et, quod patrona urbis Athenarum venerabatur, Athena Polias (Ἀθηνᾶ Πολιάς, "Athena urbina") appellatur. Et urbi Athenarum et deae Athenae idem nomen est.[1]
Athena etiam callida heroum comes est; apud Romanos ei Minerva aequatur. Dea virginea habetur, ex quo Athenienses templum Athenae in Acropoli dedicatae Parthenon (Παρθενών), deam autem Ἀθηνᾶ Παρθένος appellaverunt.[2]
Notae [recensere]
- ↑ An dea nomen ab urbe traxerit an urbs a dea antiquitus disputatur, vide: Walter Burkert (1985): Greek Religion, Harvard University Press, ISBN 0-674-36280-2, p. 139 (Liber primo Theodisce nomine Griechische Religion der archaischen und klassischen Epoche anno 1977 Stuttgardiae editus est, tum in linguam Anglicam conversus)
- ↑ Deacy, Susan, and Alexandra Villing. Athena in the Classical World. Koninklijke Brill NV, Leiden, The Netherlands: Brill, 2001.
| Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |